Gregorius Zanc

E Vicipaedia
Wikidata Gregorius Zanc
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Ianuarii 1940; Șigău
Patria: Romania

Gregorius (Dacoromanice Grigore) Zanc (natus die 26 Ianuarii 1940 in Șigău in circulo Someș) philosophus, scriptor, diurnarius atque rerum politicarum Dacoromanicus est.

Munera[recensere | fontem recensere]

Zanc primo magister scholarum fuit. Annis 1964 - 1969 apud Universitatem Claudiopolitanam philosophiae studebat atque doctor philosophiae promotus est. Tum apud euandem universitatem professor operam dedit usque ad annum 1989, cum dictatura Nicolai Ceauşescu motu populi sublata est. Annis 2004 - 2010 sodalis Consilii Nationalis Audiovisionalis (CNA) erat, quod stationes radiophonicas et televisiones regit. Scriptor et diurnarius multa fascicula et Progymnasma de rebus philosophicis atque ethicis composuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Zanc, ab anno 1990 sodalis factionis Socialis Democraticae, annis 1990 - 1996 praefectus Claudiopolis circuli erat et deinde a die 23 Augusti ad usque 11 Decembris 1996 minister culturae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Annis 2000 - 2004 senator Romaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]