Eugenius Nicolăescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius-Eugenius (Dacoromanice Gheorghe-Eugen) Nicolăescu (natus die 2 Augusti 1955 in Grădiștea/Giurgiu in circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit atque duos liberos habet.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, annis 1976 - 1985 variis in societatibus commercialibus oeconomus operam dedit. Ad annum 1982 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae studebat et anno 2007 ab eadem universitate doctor promotus est. Annis 1985 - 1990 in administerio industriae operam dedit et ad usque 1998 in societate armorum Romanica. Anno 1999/2000 secretarius in ministerio vectigalium erat et anno 2000/2001 professor adiunctus apud universitatem Spiru Haret Bucarestae atque anno secundo apud Academiam Studiorum Oeconomicorum.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eugenius Nicolăescu, sodalis factionis PDL est legatus ad Cameram Legatorum Romaniae ab anno 2000. Călin Popescu-Tăriceanu praeside ministrorum A die 5 Aprilis 2007 ad usque 22 Decembris 2008 primo minister valetudinis erat. Eodem officio a die 21 Decembris 2012[1] ad usque 5 Martii 2014 fungebatur, quo die foedus regendi PDL cum Ponta fractum est[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]