Mircea Cinteză

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mircea Cinteză (natus die 9 Maii 1950 Bucarestae) medicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 1975 apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Carol Davila Bucarestensem medicinae studebat et anno 1978 eiusdem universitatis professor nominatus est. Ab anno 1997 praeses collegii medicorum Romaniae est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2000 sodalis factionis PN-L fuit et anno 2004 senator Romaniae electus est. A die 29 Decembris 2004 ad usque 22 Augusti 2005 minister valedtudinis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu. Anno 2008 iterum senator electus est, sed die 9 Decembris 2011 ab hoc honore se recessit, ut praeses collegii medicorum solus esset[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]