Constantinus Teculescu

E Vicipaedia
Wikidata Constantinus Teculescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1946;
Patria: Romania

Constantinus (Dacoromanice Constantin) Teculescu (natus die 6 Octobris 1946 Bucarestae) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Teculescu apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat atque deinde pro societate commerciali (annis 1970 - 1975) atque argentaria (1975 - 1992) operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Teculescu annis 1992 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit et a die 19 Novembris 1992 ad usque 28 Augusti 1993 minister industriae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Teculescu uxorem duxit atque duos liberos habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)