Latinitas bona

Gulielmus Boden

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Boden
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Martii 1890; Grumbach
Obitus: 18 Octobris 1961; Birnbach
Patria: Germania

Officium

Officium: Landrat, Member of Landtag of Rhineland-Palatinate, Member of Landtag of Prussia, Minister-President of Rhineland-Palatinate
Munus: Politicus, jurist

Memoria

Laurae: Great Cross with Star and Sash of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Gulielmus (vulgo: Wilhelm) Boden (natus 5 Martii 1890, mortuus 18 Octobris 1961) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Boden Bonnae et Berolini iurisprudentiae studebat et anno 1911 publicum experimentum primum absolvit. Anno 1912 promotus est et anno 1915 experimentum secundum absolvit. Annis 1919 - 1933 minister publicus superior pagi Altenkirchen erat, annis 1929 - 1933 legatus senatus Rhenaniae provinciae, annis 1931 - 1932 consilio rei publicae Borussiae, annis 1932 - 1933 senatus terrae Borussiae interfuit. Anno 1933 Nazistae, qui rerum potiti erant, Boden ex omnibus magistratibus dimiserunt. annis dictaturae iuris consultus et minister sodalicii laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post bellum anno 1945 finitum a Francis, qui eam partem Germaniae occupaverunt, iterum pago Altenkirchen praepositus est. Tum ab Iunio eiusdem anni praeses provinciae Confluentium. 2 Decembris 1945 ab occupatoribus primus praeses ministrorum novi terrae foederalis Rhenaniae-Palatinati factus est. Suffragium Aprilis anni 1946, sed iam 9 Iulii a magistratu recedere coactus est, quod litterae ab Boden scriptis, promulgatae sunt, quibus monuit, ne plures Protestantes ex aliis partibus Germaniae fugati in Rhenaniam-Palatinatum acciperentur. Quod plurimi homines hanc epistulam improbabant, officium reliquit. Successor eius Petrus Altmeier (CDU) creatus est. Sed annis 1951 ad usque mortem anno 1961 sodalibus factionis CDU in senatus terrae Rhenaniae-Palatinati praefuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]