Augustus Frölich

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Augustus (Theod. August) Frölich (natus 31 Decembris 1877 oppido Sippersfeld (Palatium), mortuus 22 Ianuarii 1966 Vimariae) vir publicus Thuringiae et sodalis primo factionis, deinde SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pst scholam finitam Frölich tirocinium metallici fecit et deinde oppido Altenburg (Thuringia) annis 1906 - 1918 collegium opificum rexit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1913 - 1918 decurio oppidi Altenburg fuit. Cum in Germania monarchiae collaberentur, Frölich praeses consilii opificum et militum factus est et anno 1919 legatus senatus terrae Saxoniae-Altenburgi et deinde praeses ministrorum huius parvae terrae electus est. Anno 1920 Saxonia-Altenburgum cum aliis pristinis principatibus ad novam terram Thuringiam consociata est. A die 7 Octobris 1921 praeses ministrorum Thuringiae fuit. Cum factione USPD, interdum et KPD regnavit. Sed hoc foedus ab praeside rei publicae Friderici Ebert vetitum est. Ad 23 Februarii 1924 praeses ministrorum mansit et deinde legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Hoc officio ad annum 1933 fungebatur. Nazistae eum, postquam rerum potiti sunt, ad tempus in carcerem iecerunt. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam iterum incarceratus est, sed finem belli incolumis vidit. Anno 1946, cum factio sua SPD in Zona Sovietica cum KPD consociata esset, et Frölich sodalis novae factionis SED factus est. Annis 1946 - 1952 praeses senatus terrae Thuringia erat, dum haec terra et aliae RDG dissolutae sunt. Anno 1949/1950 legatus Camerae Popularis RDG. Annis 1952 - 1966 legatus consilii pagi Erfordiae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]