Ricardus Leutheußer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ricardus (Theod. Richard) Leutheußer (natus 16 Iulii 1867 Coburgi, mortuus 12 Aprilis 1945 Vimariae) vir publicus Germaniae et sodalis primo Nationalis Liberalis, deinde factionis DVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister musicae fuit. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Heidelbergae, Monachii atque Berolini iurisprudentiae et oeconomiae studebat. Anno 1890 primam, anno 1894 secundam probationem accepit. Anno 1895 ministerium publicum Ducatus Saxoniae-Coburgi-Gothae accessit et ab anno 1898 delator publicus et iudex laboravit. Anno 1907 administrator pagi et anno 1914 iterum iudex fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Leutheußer, qui sodalis Factionis Nationalis Liberalis erat, anno 1907 primo in senatus terrae Saxoniae-Coburgi-Gothae electus est et ad annum 1918 mansit. Anno 1919 cum aliis Thuringiae factionem novam DVP condidit et ad annum 1930 eius praeses in Thuringia mansit. Anno 1920 legatus Dietae Imperii Germanici creatus hunc honorem ad annum 1930 tulit. 21 Februarii 1924 - 5 Novembris 1928 praeses ministrorum Thuringiae et administer eruditionis publicae atque iustitiae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]