Sorin Frunzăverde
Sorin Frunzăverde (natus die 26 Aprilis 1960 in Bocșa in Caraş-Severin circulo; mortuus die 3 Novembris 2019) machinator et vir publicus Dacoromanicus fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam finivit, Frunzăverde apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem metallurgiae studebat atque machinator factus est. Tum annis 1985 - 1991 in fabrica metallorum operam dedit. Tum ad annum 1996 apud Cameram Industriae et Commercii in Caraș-Severin.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 1996 - 1997, 2004 - 2006 atque ab anno 2008 praeses consilii Caraș-Severin circuli est. Frunzăverde, sodalis tum factionis PD, in consilio ministrorum Victoris Ciorbea a die 5 Decembris 1997 ad usque 11 Februarii 1998 minister circumiectus fuit. Tum erat minister periegeis in consilio ministrorum Radu Vasile (17 Aprilis - 16 Decembris 1998). Deinde, a die 13 Martii ad usque 28 Decembris 2000, minister munitionis in consilio ministrorum Mugur Isărescu erat. Eodem munere a die 26 Octobris 2006 ad usque 5 Aprilis 2007 praeside ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fungebatur. Annis 2000 - 2004 praetere legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Annis 2007 - 2009 legatus ad Parlamentum Europaeum erat. Ab anno 2007 etiam sodalis factionis PD-L erat. Ab anno 2012 autem sodalis et praeses vicarius factionis PN-L est[1]. Cum eo alii sodales factionem PD-L reliquerunt et finem consilii ministrorum Michaelis Răzvan Ungureanu effecerunt[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sebastian Zachmann, "Doliu în politică. A murit Sorin Frunzăverde. Fostul lider PDL avea 59 de ani" in Adevărul (3 Novembris 2019)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina circuli Caraș-Severin
- Curriculum vitae in situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
- "A murit Sorin Frunzăverde, fost deputat și ministru din partea PD, la vârsta de 59 de ani" (3 Novembris 2019) apud Digi24
Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus) · Costel Alexe 2019 · Mircea Fechet 2020 · Barna Tánczos 2020 | |
Ioannes Cosma 1970 - 1978 · Nicolaus Doicaru 1978 · Aemilius Drăgănescu 1979 - 1982 · Ioannes Tudor 1982 · Nicolaus Gavrilescu 1982 - 1984 · Ioannes Stănescu 1984 - 1989 · Michael Lupoi 1990 · Constantinus Fota 1990 - 1992 · Mathaeus-Agathon Dan 1992 - 1996 · Ákos Birtalan 1996 - 1998 · Sorin Frunzăverde 1998 - 1999 · Mathaeus-Agathon Dan 2000 - 2003 · Helena Udrea 2008 - 2009 · Mircea Titus Dobre 2017 - 2018 · Bogdan Trif 2018 | |