Claudia Anna Costea
Claudia Anna Costea (Dacoromanice Claudia-Ana Costea; nata nomine Claudia-Ana Moarcăș die 25 Februarii 1967) est iuris prudens atque rerum politicarum perita Dacoromanica.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam scholam absolvit, annis 1986–1990 apud Universitatem Bucarestensem atque deinde ad annum 1991 apud Scholam Genevensem iurisprudentiae studuit. Ab anno 1990 fuit advocata. Anno 1993/94 apud administerium rerum exterarum Romaniae operam dedit atque anno 1997 ab Universitate Bucarestensi promota est doctrix iurisprudentiae. Ab anno 1995 fuit profestrix diversis in universitatibus Bucarestae.
Vita politica
[recensere | fontem recensere]Die 17 Novembris 2015 facta est ministra laboris in consilio ministrorum Daciani Cioloş. Hoc in munere Rovanae Plumb successit[1]. Die 16 Aprilis 2016 propter controversiam de pretiis ministrorum publicorum se a magistratu recessit.[2] Die 20 Aprilis Dragoş Pîslaru ei successit[3].
Familia
[recensere | fontem recensere]Costea marito Doru Romulo Costea legato Romaniae nupsit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]|
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |