Jump to content

Dragoş Christianus Dinu

E Vicipaedia
Wikidata Dragoş Christianus Dinu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1978;

Dragoş Christianus (Dacoromanice Dragoş Cristian) Dinu (natus 22 Novembris 1978) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est et minister opum Europaearum fuit.

Eruditio et munus

[recensere | fontem recensere]

Dinu annis 1998 - 2002 apud Universitatem Americano-Romanam Bucarestae iurisprudentiae studebat et deinde apud Universitatem Bucarestensem studium perfecit. Deinde consiliarius et exercitator in diversis institutis et pro consilio ministrorum Romaniae necnon UNICEF atque Re Publica Moldavica operam dedit. Die 27 Octobris 2016 successor Christiani Ghinea opum Europaearum in consilio ministrorum Daciani Cioloş factus est[1]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se abdicavit et Anna Birchall ei successit[2].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )

Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae)

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.