Dragoş Pîslaru

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dragoş Pîslaru (natus die 23 Martii 1976 Bucarestae) oeconomus et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1994 - 1998 relationibus internationalibus oeconomicis apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae studebat. Annis 1999 - 2007 apud eandem universitatem professor erat. Deinde ad mensem Novembrem 2015 apud societatem "GEA Strategy & Consulting S.A." consiliarius rerum oeconomicorum operam dedit. Deinde simili operi fungebatur apud Dacianum Cioloş praesidem ministrorum Romaniae. Die 18 Aprilis 2016 novus minister laboris Romaniae nominatus est et Claudiae Annae Costea successit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.