Daniel Costescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Daniel Costescu
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Costescu: imago
Nativitas: 23 Februarii 1969;
Patria: Romania

Officium

Officium: Minister of Transport and Infrastructure
Munus: engineer, manager

Daniel Marianus (Dacoromanice Dan Marian) Costescu (natus die 23 Februarii 1969 in communi Roșiorii de Vede in Teleorman circulo) machinarius et vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Liceum mathematico-physicale absolvit, Costescu annis 1988 -1993 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat. Deinde ad usque annum 2001 apud Societatem Ferriviariam Dacoromanicam operam dedit, tum ad annum 2004 apud societatem Germanicam ferroviariam. Annis 2004 - 2015 director societatis "Sistematic Engineering" in Romania erat, mense Martio eius anni ad Societatem Ferroviariam Dacoromanicam praeses rediit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 17 Novembris 2015 Dacianus Cioloş novus praeses ministrorum Romaniae eum ministrum vecturae nominavit[1]. Die 5 Iulii 2016 dimissus est et Sorin Bușe ei successit minister vecturae[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri vecturae Romanici ab anno 1990