Mircea Dumitru

E Vicipaedia
Wikidata Mircea Dumitru
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Iulii 1960; Bucaresta
Patria: Romania

Mircea Dumitru (natus die 14 Iulii 1960 Bucarestae) philosophus et vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Dumitru Bucarestae scholam frequentabat et anno 1979 testimonium maturitatis accepit. Deinde ad annum 1985 apud Universitatem Bucarestensem et 1994 - 1998 apud Universtatem Tulane in Nova Aurelia philosophiae studebat. Tum doctor philosophiae promotus est. Annis 2000 - 2008 decanus facultatis philosophiae Universitatis Bucarestensis erat et ab anno 2004 professor eiusdem universitatis est. Ab anno 2011 etiam rector suae almae matris est[1]. Anno 2015 iterum rector electus est[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 5 Iulii 2016 primus minister Romaniae Dacianus Cioloş eum novum ministrum eruditionis nationalis nominavit[3]. Hoc in officium Hadriano Curaj successit. Iam die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu recessit et Paulus Năstase eius successor nominatus est[4].

Familia[recensere | fontem recensere]

Dumitru uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]