Azavadia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Azavadia
Res apud Vicidata repertae:
Azavadia: vexillum
Continens: Africa
Locus: 16°16′0″N 0°3′0″W
Caput: Tombutum

Gubernium

Praefectus: Bilal Ag Acherif
Situs interretialis

Populus

Numerus: 3 000 000
Zona horaria: UTC

Tabula aut despectus

Azavadia: situs

Azavadia (Tuaregice ⴰⵣⴰⵓⴷ ; Arabice أزواد ; Francice Azawad sive Azaouad) est territorium in septemtrionali Malio situm necnon antiqua haud agnita civitas unilateraliter? declarata a Motu Nationali pro Liberatione Azavadiae (Tuaregice ⵜⴰⵏⴾⵔⴰ ⵏ ⵜⵓⵎⴰⵙⵜ ⴹ ⴰⵙⵍⴰⵍⵓ ⵏ ⴰⵣⴰⵓⴷ ; Arabice الحركة الوطنية لتحريرأزواد ; Francice Mouvement National pour la Libération de l'Azawad sive MNLA) anno 2012, postquam Rebellio Tuaregica exercitum Maliensem ex Azavadiensi terris retraxit. Azavadia, secundum Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae vindicationes, regiones Malienses Tombutum (Francice Tombouctou ; Arabice تمبكتو), Kidal (Francice Kidal ; Arabice كيدال ; Tuaregice ⴾⴸⵍ), Gaonem (Francice Gao ; Arabice غاو) quoque et regionis Moptiensis partem comprehendit, circiter 60 centesimae totius Maliensis areae complexae. Azavadia Burcinae Fassoni meridie, Mauritaniae Occidente ac boreoccidente, Algeriae septemtrione ac septemtrio-oriente, et Nigro oriente ac meridio-oriente et haud vindicato Malio meridio-occidente finitima est. Saharae et Sahelicae zonae portionem varicat. Gao est praecipua urbs et in usu velut temporarium caput, dum Tombutum est secunda maxima urbs et destinata ad caput.

Die 6 Aprilis 2012, in affirmatione in suo situ interretiali posita, Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae "irrevocabiliter" Azavadiae independentiam e Malio declaravit. Gaone eodem die Bilal Ag Acherif, motus secretarius generalis, Declarationem Azavadiensem Independentiae obsignavit, quae etiam Motum Nationalem pro Liberatione Azavadiae temporarios administratores declaravit donec "nationalis auctoritas" formetur. Proclamatio vixdum agnita est ab adventicia entitate, et adhuc Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae assertio habendi dominii de facto in regione Azavadiensi in controversiam vocatur. Communitas Oeconomica Civitatum Africae Occidentalis (Anglice Economic Community of West African States sive ECOWAS ; Francice Communauté économique des États de l'Afrique de l'Ouest sive CEDEAO ; Lusice Comunidade Económica dos Estados da África Ocidental sive CEDEAO), quae Azavadiam agnoscere recusavit et independentiae declarationem "irritam" vocavit, se copias in controversam regionem mittere posse dixit, Maliensi postulationi favens.

Die 26 Maii, Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae et suus antiquus belligerator Auxiliatores Viae (Arabice أنصار الدين‎) pactum nuntiavere in quo emergat ad formandum civitatem Islamisticam. Nihilominus, aliquae recentiores relationes ut Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae de pacto decedere decrevisset, se ab Auxiliatoribus Viae (Arabice أنصار الدين‎) distans, indicaverunt. Auxiliatores Viae deinde se Azavadiensis independentiae ideam reiecisse declaravit. Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae et Auxiliatores Viae inter se confligere perrexere, quod denique adduxit ad Proelium Gaonis die 27 Iunii, in quo Islamistici globi Motus pro Unitate et Gihad in Africa Occidentali (Arabice جماعة التوحيد والجهاد في غرب أفريقيا‎ ; Francice Mouvement pour le Tawhîd et du Jihad en Afrique de l'Ouest) et Auxiliatores Viae urbis dominium suscepit, Motum Nationalem pro Liberatione Azavadiae repellentes. Insequenti die, Auxiliatores Viae in omnibus septentrionalis Malii urbibus dominari nuntiavit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Azavadia alphabeto Neolibyco scribitur.

Azavadia est Tuaregicum vocabulum litteraliter "transhumantiae territorium" sive "transhumantiae terram" significans. Tuaregica appellatio circiter ad Francicam notionem pâturage, scilicet "pratum" correspondet. Cuius incolae Azavadienses nuncupantur. Neolibyco, Tuaregico traditionali et historico alphabeto, "Azavadia" scribitur ⴰⵣⴰⵓⴷ.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cunae Tuaregorum[recensere | fontem recensere]

Antiquae sctripturae alphabeto Libyco, in situ rupestrium caelaturarum Intedenorum (Francice Intédeni) prope Essucum (Francice Essouk) in Malio.

Essuci (Francice Essouk), in Monte Iforarum (Francice Adrar des Ifoghas), praecipuus rupestrium caelaturarum situs invenitur quae a 6 000 a.C.n. originem trahunt. Facta caravanaria commercii transsaharensis urbs, inter saecula nona et duodecima prosperavit, tempore qua migrationes Mazicanicae praecipuum incolarum globum constituere. Quos secuti sint globi Lemtarum et Huararum (Palaeomazicanorum), quos vicissim secuti sunt alii tales pastores Chamitae, Tadamacati, et venti serius ex Valata (Francice Oualata ; Arabice ولاته) aut e Maroco. In hoc catino Essucensi crystallizata et evoluta est Tuaregica cultura antequam per intestinum Malium vicinasque Nigri et Algeriae terras expansa sit. Hac in zona, inveniuntur numerosae caelaturae antiquae alphabeto Libyco.

Dominatio Ganae, Malii et Songhaorum[recensere | fontem recensere]

Ex 6000 a.C.n., Dyticafricae societates progressive agriculturam adoptant cum penniseti glauci domitu in zona Septemtrione fluminis Senegae[1] (Francice Sénégal) sita, postea cum oryzae cultura evoluta in Delta Intestino Nigri e Millennio 3 a.C.n. Haec oeconomica structuratio circum agriculturales sedentariasque societates, apparitioni Civitatum centralizatarum favens, est ceterum adversa Tuaregis pastoralismi nomadici ambitu viventibus. Hoc in contextu, e saeculo octavo Imperii Ganae expansio incipit, cum Caia Magan Cissé rex Uagaduguensis unitatem Sonincum (Francice Soninkés) effecit. Tuaregi tunc sub dominatione vivent donec Gao captus sit a Saadianis anno 1591. Sine agricultura, commercium ponderis activitas Arabomazicanis Audagosti (Francice Aoudaghost ; Arabice أوداغست), in praesenti in Mauritania, tunc Ganae vassallis fit. Qui suam urbem ponderis nexus intra transsaharense commercium faciunt. Urbs tunc Meridionalis Saharae Arabomazicanorum metropolis facta est qui rebellare contra imperatoris Ganae auctoritatem decrevere. Hic ultimus a rebellium duce interfectus est. Eius successor tunc Audagosti (Francice Aoudaghost ; Arabice أوداغست) potestatem suscepit, totam Arabomazicanicam autonomiam suppressit et urbem sub imperialis functionarii auctoritate posuit. Uagadugu circum urbem Cumbos (Francice Koumbi Saleh ; Arabice كومبي صالح) Meridionali Oriente praesentis Mauritaniae fundatum est, dum Gana regionem rexit usque ad Almoravidum invasionem. Substituta est aliquando postea ab Imperio Malii, a Mandinga[2] Sundiata Keïta condito, quod Ganae dominium sustulit. Imperium Malii progressive suam hegemoniam ob Imperium Songhaicum, circum Gaonem conditum, perdidit. Anno 1494, Ascia Mahometus, ex Futa Toorone originarius, Imperium Songhaicum intra munus potentiae dominantis Dyticafricae societati propulit. Quod manebit usque ad proelium Tondiborum anno 1591.

Caravanarii cursus transsaharenses Medio Aevo.

Usque ad hanc victoriam, Tuaregi et alii Arabomazicani continenter sub Dyticafricorum Nigritarum tutela vivent. Quorum imperialia instituta commercium transsaharense moderabantur et exclusivum dominium de Saharensibus auri ac salis opibus firmabant. Salifodinae Tagazae (Francice Teghazza), Azavadiae Septemtrione, imperialium possessionum exempla sunt. Hi attamen Tuaregis egebant ut azalai ducerentur. Caravanarius ac commercialis cursus inter Tombutum et Taudenos (Francice Taoudeni) unus inter antiquissimos in Sahara est, et adhuc hodie activus manet. Caravanae aliquibus centis aut milibus dromedariorum constitutae e Tobuto iuxta fluminis Nigri ripas abeunt in Septemtrionali directione cum bonis consumptibilibus ac servis versus Taudenos et Tagazam, amplius 900 chiliometra distantes, in desertis Tanezrufto (Francice Tanezrouft ; Arabice تنزروفت‎).

Occupatio Gaonis et Tombuti[recensere | fontem recensere]

Imperium Saadianum.

Anno 1591, Marocensis sultanus Ahmed al-Mansur Saadi Imperii Songhaici capitis instabilitati uti decrevit, 30 000 hominum exercitum mobilitavit et iter fecit versus Gaonem. In Tondibis, Asciae Isaaci II exercitum, 40 000 hominum fortem, confrontavit et vicit. Haec clades ad Gaonis et Tombuti occupationem duxit, quae facta sunt "Bassatus Marocensis Tombuti et Gao. Arabomazicani, Mauri et Tuaregi, sic consecuti sunt se emancipare e tutela Songhaorum et amplie e dominatione praecolonialium Dyticafricarum civitatum.

Saadiana auctoritas rapide arrosa est ineunte saeculo septimo decimo et Azavadia inventa est penes varios locales globos, Marocenses non servavere, exceptis aliquibus urbibus iuxta Nigri ripas sitis, quae episodice? penes Tuaregos transibant.

Bambarae denique in meridiana parte, terram iuxta Nigrum se imposuere, dum Tuaregi denique antiquo bassatui toti subiecere, Septemtrionaliorum desertorum dominium servantes. Regio Bucculae Nigri (Francice Boucle du Niger) penes Fulas transivit ineunte saeculo undevicensimo, post Tuculores, dum manebat desertica pars sub interrupto Tuaregorum dominio usque ad Francicam occupatione.

Colonizatio Francica[recensere | fontem recensere]

Francica colonialis penetratio per flumina Senegam et Nigrum ex Oceano Atlantico versus Orientem facta est. Tombutum anno 1894 et Gao anno 1899 captus est. Territorium Azavadia tunc in Sudaniam Francicam (Francice Soudan Français) integratum est, quae vicissim ad Africam Occidentalem Francicam (Francice Afrique-Occidentale Française) pertineret. Die 30 Octobris 1957, Azavadiae Tuaregi et Mauri postulavere ne Dyticafricae independentiae processum participarent per petitionem a 300 localibus ducibus obsignatam et Tombutensi cadio[3] Machometo Mahmudo ULd Sheikh missam. Francia tunc in media institutionali crisi est cuius finis erit generalis Caroli de Gaulle regressus die 13 Maii 1958. Haec postulatio adducta est ad suam cognitionem per epistolam generali Carolo de Gaulle inscriptam die 30 Maii 1958. Responsales Tuaregi et Mauri suam discrepantiam cum Subsaharianis societatibus sublineavere et in Saharam Francicam (Francice Sahara Français) integrari poposcere, quae tunc erat Meridionalis Algeriae Francicae (Francice Algérie Française) pars. Algeria Francica erat tunc departimentorum congeries et non colonia velut Oriens Africa Occidentalis Francica. Haec petitio a praeside neglecta est.

Leopoldus Sédar Senghor et Modibo Keïta opifices Foederationis Maliensis (Francice Fédération du Mali) erunt, congregatis Francicis coloniis Senegalia, Sudania Francica (ubi Azavadia), Volta Superiori (futura Burcina Fasone) et Dahomia (futuro Benino). Foederatio Ianuario 1959 creata est, sed e mensi Martio, Dahomia et Dahomia se retraxerunt. Maio 1959, Carolus de Gaulle Modibonem Keïta accepit et Foederationis Maliensis independentiam agnovit, quae proclamata est 20 Iunii 1960. Aestate, intestinae dissensiones adduxit ut rumperetur Foederatio Malii. Die 20 Augusti 1960, Senegalia suam independentiam proclamavit. Post Foederationis Maliensis calamitatem, Respublica Maliensis, ad antiquam Sudaniam Francicam correspondens, independens die 22 Septembris 1960 facta est, Azavadia est tunc integrata in hanc novam independentem civitatem. Maliensis auctoritas ibi Francicam auctoritatem substituit.

Rebelliones Tuaregicae[recensere | fontem recensere]

Rebellionis Tuaregicae tabula in Azavadia, Malii Septemtrione, rebellium impetus anno 2012 indicans.
Tuaregi in Ianuarii 2012 Festo in Desertis (Francice Festival au Désert) Tombuti, paulo antequam Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae Azavadicam rebellionem eiiceret postea eodem mense.

Ex Malii independentia, Azavadia est locus numerosorum conflictuum inter Maliensem exercitum et ei qui generatim "rebelles Tuaregici" nuncupantur. Qui ultimi Azavadiae autodeterminationem expostulant. Anno 1963, tres annos post Malii independentiam, primam rebellionem Tuaregicam erupit. Quae dure cohibita est a Maliensi exercitu qui adhuc bomboplana misit quae reprimerent seditionem. Natio est tunc penes Modibonem Keïta. Motus ariditates decennii 198 etiam enervatus est. Anno 1990, biennium post Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae creationem, evenit insurrectio. Quod adduxit ad obsignationem Consensionem Laperrinepolitanam anno 1991 et Pacti Nationalis anno 1992.

Anno 2006, nova insurrectio evenit, quod induxit in Consensiones Algeriae, obsignatas die 4 Iulii 2006. Civitatis Maliensis incapacitas imponendae suae auctoritatis super magnis spatiis cum pauca spissitudine incolarum Azavadiae favit crimini organizato et tromocraticis activitatibus tali Alcaedae Babariae Islamicae (Arabice تنظيم القاعدة في بلاد المغرب الإسلامي). Azavadia paulatim area omnigenum comerciorum, praesertim narcocommercii, facta est. Sic, Nonis Novembribus vetus aëroplanum onerarium Boeing, ex Venetiola egressum, terram inter Gaonem et Kidal cepisse poterat, repletum cocaini. Hac regione quoque basi discessionis utitur Alcaeda Babariae Islamicae. Azavadiensis exasperationis et Maliensis impotentiae hoc contextu accidit insurrectio anni 2012.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Guelta in Monte Iforarum (Francice Adrar des Ifoghas).

Loci clima est deserticum aut semideserticum. Reuters de terra scripsit: "Multae terrae ad deserta Saharam pertinent modo inhospitissimo: cum saxis, harenosis thiniis et afis propter calles commutantes signatis." Aliquae Azavadiae definitiones etiam septentrionalis Nigri et meridianas Algeriae partes et ad meridiem atque septentriones adiacentes regiones comprehendunt, quamquam in sua libertatis declaratione, Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae non territoriales postulationes de his regionibus promovet.

Traditionaliter Azavadia ad ammopedia Septemtrione Tombuti relata est. Geologicis terminis, est fluvialium, palustrium et vento depositorum latorum musivum, dum processus aeolici praecipui confirmati sunt.

Circiter anno 6500 a.C.n., Azavadia 900 chiliometrorum quadratorum lata palustria et limnopedion erat. Praesentis Tombuti area probabiliter permanenter inundabatur. In profundioribus Azavadiae partibus, erant magni lacus, partim pluvia, partim expositis aquis subterraneis impleti. Periodici lacus et rivuli fluminis Nigri alluvione alebantur. Annua Nigri inundatio per Azavadiam trans palaeocanalium rete diffundebatur, quod super area 180 per 130 km lata patebat. Praecipuissimus inter hos palaeocanales est Vallis Ruber, qui est 1 200 metra amplus et cuius Meridionalis finis, in Nigri flexu, et inter 70 in 100 km versus Septemtrionem circumerrat. Haec longae ìnterthiniales depressiones, Pleistocaenicis thiniis longitudinalibus circumclusae, praesentes prospectus pingunt.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae in sua independentiae declaratione prima politica civitatis Azavadiae instituta nuntiavit, inter quae:

Azavadia in integris regionibus Tombuto (Francice Tombouctou ; Arabice تمبكتو), Kidali (Francice Kidal ; Arabice كيدال ; Tuaregice ⴾⴸⵍ), Gaone (Francice Gao ; Arabice غاو) quoque et regionis Moptiensis Boreorientali dimidio consistit, quae vindicnatur et internationaliter Malii agnoscuntur.

Velut Malii pars, Azavadia centralem gubernationem non habet et, quamquam Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae responsalitatem administrandae nationis postulat "donec nationalis auctoritas constituta sit" in sua declaratione independentiae, agnita est rivalium armatorum circulorum praesentia in Azavadia, inter quos Islamistici pugnatores penes Auxiliatores Viae (Arabice أنصار الدين‎), Motum pro Unitate et Gihad in Africa Occidentali (Arabice جماعة التوحيد والجهاد في غرب أفريقيا‎ ; Francice Mouvement pour le Tawhîd et du Jihad en Afrique de l'Ouest) et Alcaedam Babariae Islamicae (Arabice تنظيم القاعدة في بلاد المغرب الإسلامي). Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae iam formalem gubernationem statuere debet, etsi adumbrandam esse constitutionem pollicitus est quae statuat Azavadiam velut democratiam. Praecipuum gubernativum aedificium Palatium Azavadiae a Motu Nationali pro Liberatione Azavadiae nuncupatur. Est valde custoditum aedificium in Gaonis centro quod erat in usu velut in Regione Gaonensi gubernatoris grapheum ante rebellionem.

Militaris Auxiliatorum Viae (Arabice أنصار الدين‎) ala Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae declaratio independentiae reiecit aliquas horas postquam edicta sit. Auxiliatores Viae se Shariam sive Islamicas leges totum per Malium statuturos esse voverunt. In colloquio, Azavadienses Islamicos globos radicales improbare expressere et omnibus adventiciis pugnatoribus ut se exarmarent et natione discederent poposcerunt.

Secundum peritum de Africa ex organizatione Chatham House, Malium "decretorie bipartita" non consideratur. Gentes maximos incolarum globos in Septemtrionali Malio constituentes, tales Songhai et Fulae, se Malienses considerent et non attrahantur a separata civitate penes Tuaregos. Independentiae declarandae die, circiter 2000 Septemtrionales Malienses conglobationem Bamakone ordinaverunt, quae bipartitionem reiicere et suam voluntatem expellendorum rebellium declaravit. Sequenti die, nova conglobatio contra separatismum a 2000 manifestatoribus coniuncta est.

Secundum Ramtane Lamamra, Unionis Africanae commissarius pro pace et securitate, Unio Africana vim militarem mittere disseruit quae Malium denuo uniret et, quamquam negotiationes cum tromocratis exclusae sunt, negotiationes cum aliis armatis factionibus etiamnunc aperiuntur.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Azavadia, prout Motus Nationalis pro Liberatione Azavadiae praeconiatur, regiones Gaonem, Tombutum ac Kidal et Septemtrionalem Moptorum Orientem includit; usque ad 1991, cum nova regio Kidal creata est, haec formabat Septemtrionalem Regionis Gaonensis partem. Sic, Azavadia tres maximas urbes Tombutum, Gaonem et Kidal comprehendit. In tabula inferiori recapitulantur supra dicta:

Regio Latine Regio Francice Regio Arabice Regio Tuaregice Caput Area (km2) Numerus incolarum
Census 2009
Mopti Mopti موبتي 79 017 2 037 330
Tombutum Tombouctou تمبكتو Tombutum 496 611 681 691
Gao Gao غاو Gao 170 572 544 120
Kidal Kidal كيدال ⴾⴸⵍ Kidal 151 430 67 638

Demographia[recensere | fontem recensere]

Tombuti census anni 1950.
Gaonis (Kidal includentis) census anno 1950.

Septemtrionale Malium spissitudinem incolarum 1,5 hominum pro chiliometro quadrato habet. E rebellionis Tuaregicae exordio Ianuario 2012 probabiliter 250 000 antiquorum incolarum a territorio fugerunt.

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Aream traditionaliter? sedentarii Songhai, nomades Tuaregi, Mauri et Fulae (Fulanice Fulɓe ; Francice Peul). Ethnica regionum compositio anno 1950 (eodem tempore, Regio Kidal Regionis Gaonensis pars erat) in diagrammatibus a dextra ostenditur.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Bilinguis transitus significatio;
(a sinistra alphabeto Neolibyco: ⴾⴸⵍ).

Inter Azavadiae linguas sunt Tuaregica, Arabica Hassania, Fula et Songhaica. Francica scholae et administrationis lingua est

Religio[recensere | fontem recensere]

Plerique Musulmani, Sunniticae aut Sufisticae orientationum, sunt. Popularissimus intra motum Tuaregicum et in toto Septemtrionali Malio est Malicisticus (Arabice مالكي) Sunnismi ramus, in quo ultimorum Musulmanorum eruditorum traditionales opiniones et analogica argumenta crebro in usu sunt, vice strictae fiduciae in Hadit (directe ortum e Mahometi vita eloquiisque) velut legalis iudicationis fundamentum.

Auxiliatores Viae (Arabice أنصار الدين‎) Salafisticum (Arabice سلفي‎) Sunnismi ramum colunt, qui Islamicorum ascetarum exsistentiam et eorum doctrinas reiicit, excepto Mahometo. Ei circum Malicistarum "ascetarum" sepulcra precari vehementer obiiciunt, antiquum delubrum Tombuti urentes.

Saltem 90% 300 Christianorum qui Tombutum olim incolebant versus Meridiem fugerunt cum rebelles urbem die 2 Aprilis 2012 cepissent.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Spectatores in Festo in Desertis (Francice Festival au Désert) prope Tombutum anno 2012.

Campus primarius[recensere | fontem recensere]

Campus tertiarius[recensere | fontem recensere]

Azavadia duas urbes in patrimonii mundani UNESCO catalogum, Tombutum et Gaonem inscriptas possidet. Quod graviter periclitatur propter systematicas destructiones Tombuti e 30 Iunii 2012 ab motus Auxiliatorum Viae (Arabice أنصار الدين‎) Islamistis effectas contra Musulmanorum sanctorum sepulcra et urbis meschitas.

Mons Iforarum (Francice Adrar des Ifoghas) popularis regio propter pezoporiam est sed multo passa est Alcaedae Babariae Islamicae (Arabice تنظيم القاعدة في بلاد المغرب الإسلامي) praesentiam. Etiam est popularis quia prope Essucum (Francice Essouk) rupestres caelaturae 5000 annorum veteres et ob Mediaevales ruinas Essuci.

Musicae Tuaregicae festa talia Festum Essuci (Francice Festival d'Essouk) et Festum in Desertis (Francice Festival au Désert) quoque sunt ponderis attractivitates prout culturalem periegesin.

Azavadia sic praecipuam periegeticam potentialitatem culturali radiationi multum faventem possidet sed est victima non solum ob tromocraticorum globorum praesentiam sed etiam ob instabilitatis imaginem.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Piscator Bozo in flumine Nigro prope Gaonem.

Rete autoviarium[recensere | fontem recensere]

Azavadiense rete autoviarium praesertim semitis componitur.

Rete fluviale[recensere | fontem recensere]

Flumen Niger est maximum flumen in Africa Occidentali et tertium in Africa propter suam longitudinem post Nilum et Congum. Probabilissima explicatio de nomine "Niger" orta est e Tuaregica expressione gher n gheren 'flumen fluminum', imminuta ngher. Secundum quasdam conceptiones, flumen Niger Meridionalem Azavadiae limitem designat. Transit prope urbes Gaonem et Tombutum et praecipuo munere civitatis oeconomiae fungitur.

Vectura aëria[recensere | fontem recensere]

Aëroportus Tombuti.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Maliensis femina Tuarega cum traditionali vestimento.

Culturalia Azavadiae fundamenta arcte conexa sunt Saharae et deserticis territorii extensionibus. Dromedarius, "desertorum navis", particularem locum ibi habet. Tuaregae mulieres rare faciem tegunt, sed traditionale virorum tagelmustum (Francice chèche) solum oculos ostendit. Tuaregi fere exclusive monogami sunt. Tuaregi traditionaliter utuntur longi vestimenti genere crebro tacacato (Francice takakat) nuncupato, quod, si xylini textilis, basine? (Francice basin) nuncupatur, quoque et utuntur tagelmusto (Francice taguelmoust sive chèche) aut adhuc turbano. Tagelmustum magnus pannus est qui super caput volvitur ad protegendum id e climaticis rigoribus.

Patrimonium zootechnicum[recensere | fontem recensere]

Deserticae condiciones adduxit ad zootechnici patrimonii apparitionem particulariter adaptatam ad Tuaregorum vitam. Quae ultima valde fundatur in nomadico pastoralismo, ctenotrophica igitur animalia vitale elementum in Tuaregica societate sunt.

Phyle bovina Azavaghensis est bovis Indici varietas specifice evoluta per saecula a Tuaregis. Est mixta phyle carnem et lac producens. Quae est particulariter adaptata ad aridum medium et valde calori resistens.

Phyles Azavaghensis dromedarius animal adaptatum ad cursum est. Est coloris clari cum gracili ambulatura. Hic dromedarius mythicum azalaorum et transsaharensium caravanarum animal est. Phyles Rgueïbiensis, quo Mauri utuntur, maior quam dromedarius Azavaghensis, est minus rapidus sed producens magis lactis.

Vertagus Azavaghensis, etiam vertagus Tuaregicus nuncupatus, in usu est ad venandum, quia sua rapiditas ei ut se faciliter ad dorcadum persecutionem et ad capiendas aves volantes eiiciat permittit. Etiam in usu est ad custodiam. Levis, multo subtilis, grandis et gracilis, velocitates circa 70 km/h attingere potest. Exportatus est nuperrime in civitates Occidentales propter suas executiones in cynodromis. Agnoscitur a Federatione Cynologica Internationali e 1981.

Musica[recensere | fontem recensere]

Musica ponderis locum intra Tuaregicam culturam habet. Blues Tuaregici sunt primordie musica Isumarum (Francice ishumars), Tuaregorum aetas quae ariditatem et exilium passa esset. Est musica nostalgiā (Tuaregice assuf) perfusa. Huius generis musici praecursores Abdallah ag Oumbadougou in Nigro ac Ibrahim ag Alhabib et Alhassane ag Touhami ac Entayaden in Malio sunt. Hoc genus musicum crebro populi Tuaregici vindicationes per decennii 200 rebelliones Tuaregicas fert, quamobrem denique vetatum est a Maliensi et Nigerensi gubernationibus. Hodie, foedera pacis obsignata sunt et velut legendae vivae concentus in sua natione, in toto orbe terrarum membra gregis Tinariwen et Abdallah dant.

Multa festa quotannis in Azavadia celebrantur, e quibus sunt notissima Festum Essuci (Francice Festival d'Essouk) etiam "Noctes Saharenses Essuci" (Francice Les Nuits Sahariennes d'Essouk) nuncupatum primo Ianuarii semestrio et Festum in Desertis (Francice Festival au Désert) quod mense Ianuario urbe Essakane (Francice Essakane) fit.

Patrimonium architectonicum[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum Asciarum (Francice Tombeau des Askia) pyramidalis structura aedificata ab imperatore Songhaico Ascia Mahometo anno 1495 est. Quod situm est Gaone et inscriptum est anno 2004 in catalogum patrimonii mundani.

Antiqua urbs Tombutum intra catalogum patrimonii mundani ab UNESCO digeritur, nihilominus per primos Iulii dies anni 2012, mausoleorum septem huius urbis impiae ab Auxiliatorum Viae (Arabice أنصار الدين‎) pugnatoribus putata destructa sunt ab his ultimis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]