Regnum Ganae

E Vicipaedia
(Redirectum de Imperium Ganae)
His fere locis regnum Ganae erat.

Regnum Ganae,[1] quod nunc saepe Imperium Ganense nominatur, fuit civitas antiqua in Africae Occidentali, praecipue in terris Maliae et Mauritaniae hodiernae sita. A saeculo octavo ad saeculum undecimo floruit. Reliquiae urbis Ganae capitis (quae et ipsa a nonnullis Gana nominatur) in Kumbi Saleh(en) anno 1910 inventae sunt. In septentrione Audagostum(d) oasis saeculo undecimo a Ganensibus occupatum est, in meridie flumina Senegalum et Nigrum Regnum attingens.

Gana de fontibus Arabicis mediaevalibus notum est, a scriptoribus Arabicis Auri Gana saepe appellata. Populus Soninke, Barbaris inimicus, regnum Ganae possidebat; nomen civitatis in lingua Soninke Wagadu fuisse videtur. Islamus et cultus indigenarum pagani in regno miscebantur. Saeculo undecimo ab Almovidarum militibus Barbaricis Gana debellata et destructa est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]