Imperium Franciae transmarinum

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Regiones transmarinae Francis suibiectae saeculis diversis (annus in angulo laevo superiore indicatus est)

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Francicum

Imperium Franciae transmarinum[1] (Francogallice L’Empire colonial français) vel melius regiones transmarinae Francogallis subiectae[2] fuerunt a saeculo XVI usque ad saeculum XX permultae. Minores, quam Britannicae, possesiones Franciae transmarinae ad saeculum XX locum secundum magnitudine tenebant. Harum terrarum reliquiae parvae, quae adhuc manent (Guiana Francica multaeque oceanorum omnium insulae) nunc Francia transmarina[fr] vel simplictiter "Transmarina"[3] (Francogallice France d'outre-mer, les Outre-mers) appellantur. Civitates nunc liberae, quae usum latiorem linguae Francogallicae conservant, Organizationem internationalem francophoniae componunt.

Colore viridi terrae transmarinae signatae sunt, quae Francogallis saeculo XIX ineunte oboediebant; colore caeruleo, quae saeculo XX ineunte

Duo sunt aeva imperii Francici transmarini vel etiam duo imperia diversa; nam terrae, quas a saeculo XVI Francia pedetemptim domuerat, ad finem temporis Napoleonici paene omnes perditae sunt. Saeculo XIX alias regiones transmarinas Francia possedit. Solum Senegali fluminis fluxus inferior, Guiana et aliquot insulae maris Caribaei per utrumque aevum Francicae manebant.

Novae Franciae tabula Latina (1667)

Aevum imperii transmarini prius[recensere | fontem recensere]

Novae Franciae tabula Iesuitica anno 1657 facta (cum imagine martyrii sacerdotum ab aboriginibus damnatorum)

Nova Francia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Nova Francia

Postquam Iacobus Quarterius explorator anno 1534 ostium fluminis Sancti Laurentii invenerat, Nova Francia crescere coepit. Annis octogesimis saeculi sedecimi societates mercatoriae Francicae pellibus vendendis creatae sunt. Anno 1604 Samuel Camplenius Portum Regalem munimentum[4] et anno 1608 Quebecum urbem condidit. Urbs Trifluvianensis anno 1634 et Mons Regius urbs anno 1642 conditus est. Hurones et multae gentes Algonquinae confoederationis Wabanakiensis socii Francogallorum et Catholici facti sunt; Iroquesi autem Huronum et Francorum inimici et Anglorum socii erant.

Naves Britannicae ad Martinicam expugnandam tempore belli Septem Annorum (1762) navigant

Lacum Superiorem Petrus Spiritus Radisson anno 1659 et anno 1668 missionarii Francogallici Sault Sanctae Mariae[en] ad exitum e lacu condiderunt. Iacobus Marquette (SI) anno 1673 ad Mississippium flumen advenit et anno 1674 missionem loco Sicagi hodierni condidit. Anno 1675 missio Francogallica ad Illinoesium fluvium aedificata est; has regiones Francogalli Terram Illinoesianam nuncupabant. Anno 1682 la Salle fluxum Mississippii omnem usque ad ostium transivit et ripas eius omnia possessionem regis Francici esse declaravit. Aurelianum Novum anno 1718 conditum est et Urbs Sancti Ludovici anno 1763.

In quattuor partes Nova Francia divisa est: Acadiam, Canadam, Terram Novam[5] et Ludovicianam. Post pacem Rheno-Traiectinam Acadiae pars magna perdita est. Post bellum Septem Annorum (cuius pars Americana bellum Franco-Indianum interdum nuncupatur) secundum foedus Lutetiense anni 1763 Britannia Novae Franciae terras possedit, praeter Mississipii ripas occidentales, quae Hispanicae factae sunt. Hanc Ludovicianae partem ab Hispanis redditam Napoleo I anno 1803 Civitatibus Foederatis vendidit.

Quebeci et Novi Brunsvici Ontarionisque populus Francophonus adhuc manet. Acadianorum pars expulsa in Mississipii deltam Insulamque Aurelianam venit. Territorium solum Franciae subditum his locis sunt insulae Sancti Petri et Miquelonensis, anno 1816 redditae.

Guianae tabula Francogallica anni 1656

Francogalli in mari Caribaeo[recensere | fontem recensere]

Anno 1624 munimentum Francogallicum in insula Sancti Christophori conditum est, quae insula diu inter eos et Britannos divisa est, donec anno 1783 Britannica restitit. Martinica et Guadalupia ab anno 1635 usque adhuc Francogallicae sunt, quamquam ab Anglis interdum occupatae. Eodem anno et Dominica Francogallica declarata est, Britannis concessa post foedus Lutetiense anno 1763 et iterum anno 1783, In Guianam primum Francogalli anno 1624 venerunt, sed continuo coloniae Francogallicae hic ab anno 1643 exsistunt, quo Caienna urbs (tunc Mons Seperu) condita est. Insula Sancti Martini anno 1648 inter Francogallos et Batavos divisa est et adhuc divisa manet. Insula Sanctae Luciae multoties a Britannis occupata Britannica restitit; insula Sancti Bartholomaei, quam Franci ab anno 1648 possederunt, ab eis ordini Melitensi vendita est (ab anno 1653 usque ad 1665) et Sueciae anno 1784; ab anno 1877 a Suecis rursum vendita Francica restat. Aliaeque insulae (Sanctus Vincentius et Granatinae, Granata) ad tempus Francogallicae erant.

Franciae Antarcticae tabula (1555)

Ab anno 1625 Francogalli et piratae Francogallici portu insulae Testudinis utebantur, prope ad litus Hispaniolae insulae tunc Hispanicae sito. Hispanilolae pars occidentalis (quae nunc Haitia nuncupatur) Francica ab anno 1664 erat; Sanctus Dominicus a Francogallis nuncupabatur. Plantationes coffeae et tabacci hic maximae a servis Africanis permultis colebantur. Anno 1795 Francia et partem insulae orientalem (ubi nunc Res publica Dominiciana sita est), sed anno 1804 post tumultus assiduos et Res novas Haitianas Francia imperium huius insulae perdidit.

Munimenti Francogallici ruinae in Arce Delphini Madagascariae (chartula cursualis saeculi XX ineuntis)

America Australis, Africa, India, Australia[recensere | fontem recensere]

Erant Francogallis et consilia Americae Australis occupandae: primum Francia Antarctica nominabatur, cum anno 1555 ad sinum, ubi nunc Urbs Fluminensis sita est, colonia condita est; sed discordia inter catholicos et Hugenotos facta multi coloniam relinquerunt reliquosque Lusitani debellaverunt. Andreas Thevetus Franciam Antarcticam descripsit[6]. Francia Aequinoctialis anno 1612 loco Urbis Sancti Ludovici hodiernae in Maragnania condita est et mox a Lusitanis deleta.

Prope ad ostium Senegali fluminis Urbs Sancti Ludovici anno 1659 condita est; litus marinum Senegalicum, quamquam Britannis bis concessum, Francogallicum post annum 1814 restitit usque ad annum 1958, cum Senegalia liberata esset.

Pondicherium Francogallicum (tabula Iosephi Francisci Dupleix memoriae dedicata)

Anno 1642 Arx Delphini[fr] in Madagascaria condita est, ubi iter marinum in Indiam ducebat; sed illa anno 1674 relicta est, ut munimenta in insulis Reunione (tunc "insula Bourbonum") et Mauritia ("insula Franciae", ante Batava) aedificarentur. Reunio usque adhuc Francogallica est, Mauritia anno 1810 a Britannis capta est. Cum Societas Indiae Orientalis Francogallica anno 1664 constituta esset, anno 1668 Suratae in India prima colonia mercatoria Francogallica condota est. Ab anno 1701 Pondicherium est Francogallorum in India caput; Karaikala, Mahe, Yanama ceterae coloniae erant. Post annum 1741 Iosephus Franciscus Dupleix Pondicherio profectus multas terras Deccanenses debellaverat, quae tamen Britannis concessae sunt. Insulae Seisellenses, Francogallicae ab anno 1756, Britannicae anno 1814 factae sunt.

Anno 1772 Ludovicus Aleno de Saint-Aloüarn Australiam Occidentalem[fr] coloniam in Australia creare temptavit, sed sine ullo successu.

Aevum imperii transmarini posterius[recensere | fontem recensere]

Africa[recensere | fontem recensere]

Carolus X primus Algeriae bellum inivit anno 1830; tardius bellum fuit et tantum anno 1848 duae praefecturae Francogallicae Algeriae creatae sunt. Anno 1839 in Madagascariam Francogalli reverterunt et anno 1842 Maiottam insulam occupaverunt, quae adhuc Francogallica est. Anno 1862 portus Francicus in Somalia conditus est. Tempore Rei Publicae Tertiae usque ad Bellum orbis terrarum primum possesiones Africanae cito crescebant, ut anno 1918 Africa a Maroco ad Congum et a Senegalia ad Tzadiam Francogallica esset. A coloniis litoralibus Senegaliae, Litoris Eburnei et Gabonis annis octogesimis et nonagesimis Francogalli lente in regiones Africae medias promoverant, et Nigritaniam et Tzadiam solum saeculo XX ineunte attigerunt; Sahara expansionis impedimentum maximum erat, ut a coloniis australibus ad Algeriam per Mauritaniam itinera certa et secura solum annis tricesimis saeculi XX crearentur. In aliis partibus Africae Madagascaria anno 1890, insulae Comorianae et Somalia Francica (quae nunc Gibutum est) anno 1892 iuris proprii reliquias perdiderunt.

Expositio internationalis regionum subditarum Lutetiae anno 1931; palatium Africae Aequinoctialis Francicae

Tempore Belli orbis terrarum alterius regiones Africanae regimini Viciacensi subditae sunt, sed multae pedetemptim Franciam liberam ut imperium legitimum profitebantur.

Post bellum imperia transmarina omnia dissolvebantur; Charta Atlantica, quae ea minime probavit, etiam anno 1941 signata est. Tunisia, quae protectoratus ab anno 1883 fuerat, et Marocum, cuius pars maior ad Franciam annis 1904 et 1911 adiuncta erat, anno 1956 et Guinea anno 1958 libertatem declaraverunt. Paene totum imperium Africae anno 1960 Francia dissolvit. Regiones Africanae, Franciae subditae, quae hoc anno libertatem acceperunt, sunt civitates hodiernae quattuordecim:

Algeria sola, quae non regio subdita, sed pars Franciae habebatur et incolas multos Francogallos necnon Arabicos moribus Francogallorum imbutos habebat, non sine magnis laboribus post bellum anno 1962 a Francia separata est. Insulae Comorianae anno 1974 et Somalia Francica anno 1977 liberae factae sunt.

"Tres Tahitiani" a Paulo Gauguin picti anno 1898 vel 1899

Polynesia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Polynesia Gallica

Missionarii Francogallici catholici in insulas Societatis anno 1836 advenerunt; quibus expulsis Francia poenas exsolvendas a Pomare IV regina Tahitiana postulavit; Pomare poenas exsolvit et Brittanis protectoratum Tahitiae instituere proposuit. Britannis hoc facere nolentibus Francogallorum potentia his regionibus crevit et ab anno 1842 Tahitia et insulae Marchionis sub protectoratu Francogallico erant. Anno 1844 insulae Gambier, anno 1845 Tuamotu, anno 1888 insulae Societatis omnes, anno 1901 Tubuai ad protectoratum adiunctae sunt. Domus regia Tahitiana anno 1880 expulsa est et Polynesia Francogallica regio subdita facta est.

Familia regalis insulae Raiatea (photographema Iulii Agostini annis octogesimis saeculi XIX factum)

In Nova Caledonia missionarii Francogallici anno 1843 primo apparuerunt, protectoratus anno 1853 declaratus, anno 1854 statio militaris Francogallica condita est (quae nunc Nouméa urbs insulae caput est). Quamquam Nova Caledonia diu locus exsilii sceleratorum Francogallorum erat, habet, sicut et Algeria, multos colonos Francogallos liberos; ab anno 1998 ad annum 2021 quattuor plebiscita de libertate consilium ceperunt, ut Nova Caledonia pars Franciae maneret; in plebiscito ultimo anni 2021 96% incolarum sic suffagia tulerunt.

Insulae parvae Uvea et Futuna ab anno 1842 sub protectoratu Franciae sunt, ab anno 1917 regio subdita, nunc "territorium transmarinum", quamquam et tres domus regiae Polynesicae usque adhuc titulum regalem habent.

Tunchinensis historiae ab Alexandro de Rhodes compositae titulus

Indosina[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Indosina Francica

Alexander de Rhodes primus missionarius Francogallicus Vietnamiae fuit; saeculo XVIII, cum Petrus Pigneau de Behaine episcopus Gia Long imperatoris vitam servavisset, ille pactum Versaliae signavit, quo pacto aliquas terras et iura maxima Franciae concessit. Quamvis Rebus novis Franciae gestis multisque annis praeteritis pactum oblitum est, Francia tempore posteriore id memorabat.

Sancti Francisci Xaverii ecclesia Hochiminhopolitana anno 1902 constructa

Tempore Imperii Secundi expansio Franciae Indosinensis coepit. Anno 1858 post Bellum opii secundum Napoleo III exercitum in Vietnamiam vertit. Anno proximo Saigonem in Cochinchina obsederunt et ab hoc anno territoria imperii Annamitici gradatim ceperunt. Anno 1867 Cambosia adhuc regno Siamensi tributa, partem maiorem adiunxerunt. Ad annum 1885 Vietnamia septentrionalis (Tunchinum) adiuncta est et caput administrationis in Hanoi translatum est. Anno 1893 protectoratum Laotiae (adhuc Siamensis) declaratum est; nam ipsa Siamia inter Indiam Britannicam et Indosinam Francogallicam neutris subiecta mansit. Anno 1898 etiam in urbe Sinarum Zhanjiang colonia Francogallica condita est, et anno 1907 Cambosiae ceterae provinciae Siamensibus repulsis in Cambosiam Francogallicam inclusae sunt.

Tempore Belli orbis terrarum alterius administratio Indosinae regimini Viciacensi subdita manet et copias militares Iaponiae in Indosinam induci permisit. Anno 1945 Iaponi administrationem Francogallorum expulerunt. Annis 1945 et 1946 Francogalli terras suas recipere temptaverant (praeter Zhànjiāng), sed Bellum Indosinense I longum coepit. Anno 1953 Cambosia libertatem cepit, anno 1954 Laotia et Vietnamensium res publicae duae (septentrionalis et meridionalis).

Laodicea in pittacio cursuali Syriae cum nota pistilli civitatis Alauitarum (Francigallice et Arabice)

Syria[recensere | fontem recensere]

Imperio Ottomanico dissoluto Syria (Libano hodiernio incluso), iam anno 1920 ab exercitu Francogallico occupata, Franciae anno 1923 a Confoederatione Nationum mandata est. In sex partes Syria Francogallica divisa erat, tres ad mare Mediterraneum et tres in media terra sitas. Maritimae civitates fuerunt: Libanus Magnus australis, Alauitarum civitas media (capite Laodicea) er regio (Turcice sanjak) Alexandriae ad Issum borealis. Media in terra sitae erant: Druzorum civitas australis, civitas Damasci media et civitas Halapiae borealis.

Anno 1922 civitates Damasci, Halapiae et Alauitarum in Foederationem Syriacam coniunctae sunt; anno 1924 Alauitae foederationem reliquerunt. Anno 1936 Alauitae in foederationem redierunt et Druzi adiunxerunt, qui anno 1939 eam reliquerunt, ut anno 1944 reverterent. Haec quattuor regiones Syria hodierna est. Regio Alexandriae ad Issum, quam plures Turci incolebant, anno 1939 Turciae concessa est, Libanus Magnus est nunc Libanus.

Anno 1936 Syria et Francia pactum de libertate Syriae signaverant, sed solum anno 1946 copiae Francogallicae totae deductae sunt. Libanus anno 1940 libertatem declaravit, cum Britanni administrationem, regimini Viciacensi subditam expulissent, sed copiarum Francogallicarum reliquiae item anno 1946 deductae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Imperium transmarinum: "Britannia nostra cum imperio nostro transmarino"; vel: "certa et incerta imperii transmarini" (Casparus Barlaeus); vel: "Angli omni imperio transmarino exciderunt" (Calesio amisso).
  2. Nam imperium in historia Francica de imperiis Bonapartorum primo et altero dicitur vel de imperio Caroli Magni. Regiones subiectae — v. «Colonia» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 238. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
  3. N. pl.
  4. Prope ad Annapolim Regalem[en] hodiernum.
  5. Placentia, Terra Nova, et Terra Laboratoria. Francogallice Plaisance.
  6. V. Les Singularités de la France antarctique.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • Большая российская энциклопедия