Nomades

E Vicipaedia
(Redirectum de Nomas)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomas Saharae in camelo sedens.

Nomas (-adis, m.) (Graece νομάς, pl. νομάδες) est homo, qui ad gregem vel gentem pertinet, quae non singulum locum incolit, sed per loca vasta migrat, sive pastor cum gregibus, sive venando aut colligendo vitam alens. Primi homines in Palaeolithico nomades erant. Nomadismus aptus est vitae in regionibus infecundis sicut tundra vel desertis, ubi non nisi huc illuc migrando copiae angustae exerceri possunt. Anno 1995 30-40 decies centena milia nomadum toto orbe terrarum fuisse aestimantur.[1]

Nomen "nomas"[recensere | fontem recensere]

Verbum "nomas" ex lingua Graeca sumptum est, ubi quemlibet hominem, qui ut pascuum inveniat vagatur significavit. Etiam apud Romanos hoc sensu latiore in usu erat,[2] saepe autem sensu strictiore Numidiae incolam valuit.[3].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nomads: At the Crossroads – The Facts". New Internationalist (266). April 5, 1995.
  2. Plin. 5, 22 et al.
  3. Sil. 5,194; Prop. 4,7,37; Verg. Aen. 4,320


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!