Agesilaus II (rex Spartae)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Agesilaus II (rex Spartae)
Res apud Vicidata repertae:
Agesilaus II (rex Spartae): imago
Agesilaus II (rex Spartae): imago
Nativitas: 444 a.C.n.; Sparta
Obitus: 360 a.C.n.; Cyrene
Patria: Sparta

Familia

Genitores: Archidamus II; Eupolia
Proles: Archidamus III

Vide etiam paginam discretivam: Agesilaus

Agesilaus II (Graece Ἀγησίλαος), natus circa 444/440 a.C.n., verisimiliter Spartae, mortuus 359 a.C.n./358 a.C.n. in Libya, fuit rex Spartae e gente Eurypontidum per circiter quadraginta annos ab anno 400 a.C.n. Xenophon Atheniensis eum multum amavit atque biographiam eius conscripsit, qui liber potius panegyricus est quam historia. Ob diuturnitatem regni non minus quam quinque consortes regni e gente Agiadum habuit : Pausanias (usque ad 395 a.C.n.), Agesipolis I (394-380 a.C.n.), Cleombrotus I (380-371 a.C.n.), Agesipolis II (371-369 a.C.n.) et Cleomenes II (a 369 usque ad mortem).

Ante quam rex fieret[recensere | fontem recensere]

Agesilaus fuit filius regis Archidami, e gente Eurypontidum, et eius secundae uxoris Eupoliae, frater autem multo minor Agidis, qui et ipse Spartae regnavit inter 427 et 400 a.C.n.. Soror quoque ei fuit Cynisca cuius equi Olympicis ludis ineunte quarto saeculo a.C.n. bis victores fuerunt[1]. Quia ad regnum primo non destinabatur, non regiam sed communem et austeram educationem puerorum Lacedaemoniorum accepit, quae causa fuisse creditur cur semper postea cum regnaret civilitatem quandam atque comitatem erga cives retinuerit[2]. Rursus in malam partem secundum historicum Paulum Cartledge[3] eadem causa fuisse potuit cur patriis moribus nimis imbutus necessarias mutationes quae patriam suam temporibus mutantibus aptassent pertinacissime abnuerit.

Quamquam claudicasse atque staturae parvae fuisse dicitur[4], a Lysandro, futuro victore Belli Peloponnesiaci, adhuc puer ob animi moderationem amatus est[5] : iam tum enim in omni re optimus esse volebat Agesilaus atque de infirmitate sua primus iocabatur, sed semper dicto oboediens pudore, non timore, erat.

Quomodo rex factus sit[recensere | fontem recensere]

Circa 400 vel 398 a.C.n. (de chronologia inter historicos non constat), rege Spartano Agide II mortuo, certamen fuit inter Leotychidem filium sive verum sive suppositum, certe ab uxore Agidis partum ex una parte et fratrem Agesilaum ex altera. Mos enim erat a maioribus traditus, in novi regis electione filii natu maximi rationem primo haberi, ac deinde, si quidem liberi virilis sexus non erant, propinquorum secundum gradus adfinitatis. Nihilominus, suffragante Lysandro, qui tum maxima gloria tamquam belli Peloponnesii victor fruebatur, Agesilaus fratri suo Agidi successit et Leotychidae a populo praelatus est. De quo Cornelius Nepos[6] scripsit a patre moriente agnitum esse, quamvis prius repudiatum et Xenophon[7] nobis tradidit testes plures fuisse qui uxorem Agidis cum viro Atheniense Alcibiade vidissent, novem ante menses quam nasceretur.

Quin etiam Lysander oraculum Apollinis quo Lacedaemonii monebantur ut regem claudum caverent rursus interpretatus est tamquam ad Leotychidis regnum pertinens : claudicare enim aiebat regnum non idoneo viro delatum[8].

De rebus bello gestis[recensere | fontem recensere]

In Asia[recensere | fontem recensere]

Cyro mortuo, rex Persarum Artaxerxes II, Graecis atque in primis Lacedaemoniis iratus quod fratri seditioso opem tulissent, magnas copias contrahens bellum parabat et civitates Graecas in litore Asiatico sitas in suam potestatem redigere volebat. Itaque anno 396 a.C.n. Agesilaus unacum Lysandro in Asiam, adversus satrapas Tissaphernem et Pharnabazum libertatis Graecorum tuendae causa, missus est volens[9] et Dercylidae in imperio successit. Mox tamen, dissensionibus de praeeminentia obortis, Agesilaus Lysandrum ad Hellespontum dimisit[10]. Atque primum dolo certavit cum Tissapherne[11] qui, indutiis trium mensium ad pacem inter Graecos et regem suum conciliandam impetratis, hac mora accersendis novis copiis perfide usus est. Post quas indutias Agesilaus simulavit sese in Cariam exercitum ducturum ita ut Tissaphernes deceptus illuc pedites suos tramiserit. In contrariam vero partem, in Phrygiam, septentrionem versus iter fecit atque illam provinciam indefensam diripiens vastavit[12]. Nihilominus, quia equitatus ei deerat, magna proelia cum hostibus committere nondum audebat.

Dum vero Ephesi hiemat, equites vicinis civitatibus imperavit. Anno 395 a.C.n. Tissaphernes eodem errore deceptus - siquidem Xenophonti credimus - denuo pedites in Cariam traduxit, equitibus apud Maeandrum flumen relictis. Agesilaus vero Lydiam invasit usque ad Sardes et equitatum hostium peditum robore egentem ad Pactolum vicit. Quod aegre ferens Artaxerxes Tithraustem quendam misit qui Tissaphernis caput abscidi iuberet[13], proditorem eum esse scilicet credens. Anno autem 394 a.C.n., cum Phrygiam satrapae Pharnabazi iterum vastaret, legatus ad Agesilaum venit revertendum esse in Graeciam nuntiatum. Nam ephori et senatus (γηρουσία) Lacedaemoniorum magnam societatem Atheniensium, Argivorum, Thebanorum et Corinthiorum adversus se auro Persico excitatam timentes, eum revocabant ad patriam tuendam. Nec rex, quamquam aegre ferens, parere dubitavit, quod omnes auctores antiqui copiose laudaverunt tamquam magnum exemplum amoris patriae atque observantiae legum praebuisset[14]. Quin etiam si Xenophonti credimus, nisi revocatus esset, Imperium Persicum debellaturus erat pluribus decenniis ante Alexandrum Magnum. Quod si vero historiam anonymam in papyris Oxyrhynchis servatam[15] vel Diodorum Siculum sequimur, res Agesilai non ita prospere sese habuisse accipimus.

Contra Thebanos et eorum socios[recensere | fontem recensere]

Per Thraciam et Macedoniam properanter iter fecit. Cum vero Thessaliam transiret, exercitus eius hostiliter lacessebatur, quia civitates huius regionis societatem cum Thebanis inierant. Incluti equites erant Thessali : nonne apud eos fabula centaurorum nata erat ? Nihilominus, quamquam recens comparato equitatu. Agesilaus equestri proelio eos vicit atque ea re multum laetatus tropaeum erexit[16]. Die 14 Augusti Boeotiam intravit (diem certum novimus quia illo die sol defecit) : statim Thebani cum sociis sese obviam obtulerunt. Nec Agesilaus proelium committere dubitavit et hostes quidem apud Coroneam vicit et tropaeum erexit, sed copias Thebanorum non delevit, qui sese in montem Heliconem receperunt. Ipse pluribus vulneribus acceptis ex acie a commilitonibus Lacedaemoniis elatus est. Deinde domum in Peloponnesum abiit[17].

Reliquo Bello Corinthio quoque interfuit : Argivorum fines vastavit et anno 391 a.C.n. longos muros qui urbem Corinthum ad Lechaeum coniungebant occupavit[18] (nam paulo antea Corinthus pars civitatis Argivae novis rebus facta erat). Sed sub idem tempus magnam cladem prope Corinthum a peltastis ducis Atheniensis Iphicratis absens accepit dum cohortem Amycleam, quae ex hoplitis dilectis Lacedaemoniis constabat, in totum amittit[19]. Itaque in eius locum alter rex Agesipolis I exercitui sub Corintho militanti praefuit dum Agesilaus Achaeis sociis adversus Acarnanas feliciter subvenit[20] atque totam illam regionem pacat (389 a.C.n.). Post Pacem Antalcidae (387 a.C.n.) minus saepe exercitus duxit, sive quia paene sexaginta annos natus erat, sive quia partes paci faventes tum Spartae potentiores fuere.

Anno 379 a.C.n. urbem Phliuntem per viginti menses obsessam ad deditionem compulit, quia Phliasii exsules suos (qui pro Lacedaemoniis erant) in pristinum statum restituere noluerant[21]. Anno 378 a.C.n., Thebanorum odio motus[22], exercitum in Boeotiam duxit atque agros vastavit praedam plurimam faciens,nec tamen hostes acie vincere potuit adversante excellentissimo duce Atheniensi Chabria[23]. Anno sequenti hostes sub ipsis moenibus Thebarum proelium committere coegit sed, magna multitudine ex urbe erumpente atque suis succurrente, milites suos e pugna revocavit. E quo Thebani tamquam victores in ipso loco tropaeum erexerunt[24]! Ita damnis hostibus datis et invicem acceptis, nihil effecerat cum ob fluxum sanguinis in gravem morbum cecidit[25]. Nec cladi Leuctricae (371 a.C.n.) interfuit (adhuc aeger erat, si Xenophonti credimus[26]) quae hegemoniam Spartae sine ulla spe recuperationis infregit. Sed hieme 370/369 a.C.n., Thebanis Laconiam diripientibus et exitium urbi ipsae minitantibus, civitatem suam fortiter servavit postquam expeditionem duxit ad Mantinenses puniendos qui regis amicos Tegeae interfecerant[27]. Nam Tegeae bellum civile cruentum de Foedere Arcadico nuper instituto exarserat inter optimates (ὀλίγοι) et populares (δῇμος), Mantinenses populares adiuvarant. Simul seditiones intestinas Spartae occulte comprimere coactus est[28]. Anno 362 a.C.n. cum Epaminondas Spartam defensoribus vacuam occupare conatus est, Agesilaus patriam iterum salvam fecit : de Epaminondae proposito forte quadam certior factus properanter rediit atque cum filio Archidamo et multo paucioribus militibus hostes quasi miraculose reppulit[29]. Pugna apud Mantineam victus quidem est sed mors Epaminondae Lacedaemonios ab internecione salvavit. Post quam pugnam ceterae civitates sese ad pacem cupide verterunt, solus Agesilaus bellum facere perseveravit, inani spe Messeniae recuperandae motus[30].

De militia mercennaria[recensere | fontem recensere]

Post Leuctricam pugnam, quia civitas Lacedaemonia pecunia tum maxime indigebat ne a sociis omnino destitueretur, Agesilaus sese locandum praestitit dynastis et satrapis factiosis, qui a Magno Rege defecerant, atque pretium consiliorum et militiae domum reportabat, patriae refovendae causa[31]. Octoginta adhuc annos natus circa 360 a.C.n., cum militiam eiusmodi apud regulos Aegyptiacos primum Tachum ac deinde Nectenebidem militaret[32], morbo in litore iam rediturus obiit et cadaver eius, cera inlitum, in patriam relatum est. Filius Archidamos ei successit.

De consiliis politicis[recensere | fontem recensere]

Dux bellicus eximius fuit Agesilaus et patriae semper devotus, sed omnia consilia politica eum fefellerunt. Libertatis civitatum Graecarum in Asia tuendae gratia omnes Graecos ad bellum Persicum circa Spartanos stipare voluerat: pace Antalcidae Regi Persarum volentibus Spartanis omnes traditae sunt. Cum regnum iniit Sparta hegemonia in Graecia atque etiam extra Graeciam fruebatur: quam hegemoniam per omnem vitam retinere atque augere contendit. At moriente eo ne minimam quidem partem potentiae praeteritae retinebant Lacedaemonii et gloria Spartae in historia humana vixerat. Igitur imperator optimus, pessimus politicus dicendus est ? Quamquam enim Spartae reges non arbitrio suo regnare sed ephoris et senatui oboedientes esse decebat, tamen, non minus ob diuturnitatem regni quam ob gloriam e multis victoriis partam, Agesilai sententia in consiliis publicis magnam vim habebat[33]. Pars culpae igitur in eum reicienda videtur.

Primum, ut multi Spartae, nihil mutandum putabat e Lycurgi institutis et educatione, quibus freti Lacedaemonii ceteros homines despiciebant[34]. Anno 371 a.C.n. in maximis angustiis leges per unum diem dormire patiendum decrevit atque postea ad aeternum rursus valere[35]. Ita moris maiorum nimia veneratione Sparta museum quoddam Graecorum institutorum decimi saeculi a.C.n. facta erat, ubi paucissimi cives virtute bellica freti plurimis hilotis et sociis imperabant.

Item, ut multi Lacedaemonii, bellum ceteris negotiis anteponebat[36] nec quicquam nisi vim nudam venerabatur. Itaque oculis credere vix potuit, cum peltastae Iphicratis hoplitas Lacedaemonios ad Corinthum straverunt. Reges ex altera gente qui cum eo regnaverunt minus potentes quidem sed mitiores atque paci proniores traditi sunt : Pausanias, Agesipolis I, Cleombrotus I[37]... Agesilaus vero nec ius nec foedera iurata quicquam pensi habebat, prout sibi atque patriae conducebat[38]. Ita cum anno 382 a.C.n. Phoebias Cadmea fraude, media pace, sponte, ut videtur, sua potitus est, indigne ferentibus plerisque Graecis, Agesilaus civitati suae persuasit non tantum ut furtum retineret sed etiam ut proditores qui Lacedaemonios in arcem introduxerant Thebis praeficeret. Itaque instigator occultus facti habitus est[39]. Similiter Sphodriam, harmostam Thespiarum, Piraeum media pace anno 378 a.C.n. occupare frustra conatum ephori quidem reum capitis fecerunt atque omnes damnatum iri eum putabant. At Agesilaus rex, quamquam adversarium politicum, eum defendit atque ut absolveretur a iudicibus effecit[40]. Quibus factis nihil aliud ceteros Graecos docuit nisi superbiam et atrocitatem Lacedaemoniorum odisse.

Odio Thebanorum nonnumquam motus fuisse videtur plus quam utilitate publica[41], e quo perniciem patriae postremo attulit. Nam effecit ut Thebani, quamvis ab Atheniensibus inveterata et mutua inimicitia alienati, necessitate adducti ad eorum societatem adversus Spartanos decurrerint, quae ante omnia Agesilao prohibenda erat. Hoc odium originem ducit ex illo tempore quo, novus Agamemnon in Asiam Aulide profecturus, cum sacrum deae Artemidi in litore faceret, Thebani irati quod Lacedaemoniorum ritu, non Boeotiorum, sacrificarent impetum fecerunt atque exta in ara posita disiecerunt. Qua de causa ex Asia re infecta sese redisse credidit Agesilaus vel credere simulavit[42].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias III.8.1-2, III.15.1 et V.12.5 qui equos aeneos describebat in pronao templi Iovis Olympiae ab ea sacratos. Plutarchus, Agesilaus 20.1. Xenophon, Agesilaus 9.6
  2. Plutarchus I,5 : τὸ δημοτικὸν καὶ φιλάνθρωπον. Xen., Ages. VIII,1-2 (τὸ εὔχαρι) ; IX,1-5 (πᾶσιν εὐπρόσοδος); XI,11
  3. 1987ː pp20-33, in primis p.33.
  4. Cornelius Nepos VIII,1 : "statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede".
  5. Plut. II,1 : τὸ κοσμίον.
  6. XVII,1. Eadem apud Pausaniam leges III.8.7.
  7. Hellenica III,3 (1-4). Alcibiadem non nominat sed vide Plutarchum Ages. 3. Cf. etiam Thucydides VIII.45 ubi de inimicitia inter Agidem et Alcibiadem agitur.
  8. Plut. III,6-8. Pausanias III.8.8-10.
  9. Hell. III,4,3. Ages. I,7-8.
  10. Hell. III,4,9. Plut. cap 7-8.
  11. Ages. I,10-12.
  12. Hell. III,4,11-13.
  13. Plut. X,6. Xen. Ages. I,35, Hell. III,4,25.
  14. Cornelius Nepos IV,1-3 : "cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent!". Plut. XV,5-8. Xen. Ages. I,36, Hell. IV,2,1-5.
  15. Hellenica oxyrhynchia : edidit Vittorio Bartoletti. Lipsiae : B. G. Teubner, 1959.
  16. Ages. II,2-5.
  17. Plut. XVIII. Xen. Hell. IV,3,15-20. Ages. II,9-16.
  18. Plut. XXI,2. Xen. Hell. IV,4,19. Ages. II,17.
  19. Plut. XXII. Xen. Hell. IV,5,5-6.
  20. Plut. XXII,9-10. Xen. Hell. IV,6,1-14 et IV,7,1. Ages. II,20.
  21. Hell. V,3,10-25
  22. Plut. Ages. XXVI,2.
  23. Cornelius Nepos Chabrias I-III. Diod. Sic. XV,32-33. Xen. Hell. V,4,35-47 (qui nihil de Chabria dicit sed res illo anno ab Agesilao gestas narrat.
  24. Diod. Sic. XV,34,1-2. Xen. Hell. V,4,47-55.
  25. Hell. V,4,58. Plut. XXVI,3.
  26. Fortasse ille longus morbus species erat, re vera gratia eius apud senatum et magistratus Lacedaemonios immninuta erat. De quo nihil scire hodie possumus.
  27. Xen., Hell. VI,5, 10-21. Diod. Sic. XV,59.
  28. Xen. Ages. II,24. Hell. VI,5,25sqq. Plut. XXXI-XXXIIII. Val. Max. VII,2,ext.12.
  29. Hell. VII,5,9-13. Plut. XXXIV.
  30. Diod. Sic. XV,89,1-2.
  31. Xen. Ages. II,25-27. Cornelius Nepos VII,1-3. Plut. Artax. XXII,6. Ab ipsis magistratibus Sparta mittebatur, qui de Magno Rege poenas sumere volebant, quia hostes Lacedaemoniorum foverat.
  32. Plutarchus XXXVI-XXXVIII. Diod. Sic. XV,92-93.
  33. Plut. XXX
  34. Plut. XIX,5-10 et XXVI,6-9.
  35. Plut. XX,6-XXI,1 et XXX.
  36. Plut. XXXV :βιαίος καὶ ἀπανής καὶ πολέμων ἄπληστος.
  37. Plut. XX,7-10 (Agesipolis) et XXVI,2 (Cleombrotus). Diod. Sic. XV,19,4 (Agesipolis). Polyb. IX,23 (Cleombrotus).
  38. Plut. XXXVII,11.
  39. Xen. Hell. V,2,25-36. Ages. II,32. Plut. 23-24.
  40. Excusationem satis ridiculam profert Xenophon : filius Agesilai filium Sphodriae amabat : itaque rex amoribus iuvenilibus indulsit potius quam fidem civitatis suae retinuit(Xen. Hell. V,4,20-33. Ages. II,. Plut. 25-26).
  41. Plut. XXVI,6.
  42. Xen. Hell. III,4,3-4. Plut Ages. VI,6-11 et Pelop. XXI,4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana