Xenophon (scriptor)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Xenophon

Xenophon.

Xenophon (Graece: Ξενοφῶν) fuit scriptor Atticus praeclarus, filius Grylli cuiusdam, e demo Erchia. Etsi quo anno ille natus sit incertum est, consentiunt hodie tamen homines periti post 430 a.C.n. et paulo ante 425 a.C.n. natum esse[1], scilicet non annis 444/440 a.C.n., ut olim e testimonio Diogenis Laertii[2] scribebatur. Nobili genere ortus videtur, ut qui in equitatu militabat atque sophistas docentes audierat, quod nisi ditissimae parti civium non licebat. Mox tamen discipulus Socratis fuit, cui familiariter adhaesit. Civis Atheniensis natu quidem erat, sed Spartam et instituta oligarchiae tam in vita sua quam in scriptis patriae et democratiae semper praetulit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Xenophontis vita in partes tres dividi potest. Primum enim Athenis Socrate familiariter usus, deinde in re militari versatus, denique, postquam Cyrum adversus fratrem, regem Artaxerxem, bellum gerentem secutus est et,stipendiario exercitu conservato, Agesilaum Spartanum regem et amicum suum comitatus est, otio illo fructus est, quo libros suos conscripserit.

De Socrate magistro[recensere | fontem recensere]

Primam congressionem cum Socrate a Diogene Laertio nobis relatam, quamvis fortasse fictitia fabula fuerit, operae pretium repetere : Xenophonti, pulcherrimo atque honesto[3] adulescenti, in angusta via forte occurens Socrates impedisse baculo dicitur ne praeteriret atque ita rogasse : "Quae ad usum vitae necessaria sunt, ubinam emuntur ?". Respondisse Xenophontem ; iterum rogasse Socratem : "Ac viri boni ubinam fiunt ?" Haerente adulescentulo quid responderet, addidisse Socratem : "Sequere igitur et disce." Ita fidelissimus discipulus philosophi factus est. Quae cum ita essent, Xenophon quantis beneficiis ex amicitia Socratis affectus esset, cum grato animo confessus est, tum tribus operibus personam Socratem induxit, quae ex bello Asiatico cum revertisset confecta Memorabilia Oeconomicus Convivium inscripsit. Apologiam quoque ei, ut Plato, conscripsit ad crimina quibus occubuerat purganda.

Verisimile est[4] Xenophontem in equitatu Triginta Tyrannorum contra Thrasybulum atque Piraeos anno 403 a.C.n. pugnasse. Itaque postquam democratia restituta est, quamquam amnestia proclamata, peregrinari vehementer concupivit. Cum hospes et amicus Boeotius, Proxenus nomine, eum apud Cyrum in Asiam invitavit (et Cyrus et Boeotii socii Lysandri atque Lacedaemoniorum adversus Athenienses fuerant!), instigante Socrate oraculum Delphicum consuluit quidem, sed deum non rogavit utrum proficiscendum esset necne, verum tantum quibus deis sacrificandum esset ut expeditio faustis sibi auspiciis adiretur[5].

De expeditionibus Persicis[recensere | fontem recensere]

Virtus eius et prudentia rei militaris inluxit in memorabili quadam expeditione. Praefectus enim cohortis ille stipendia fecit cum decem Graecorum milibus sub signis Cyri, qui bellum fratri suo Artaxerxis, Persarum regi, indixerat. Cyrus in pugna apud Cunaxam occubuit, eiusque copiae diffugerunt, praeter Graeca auxilia, quae vim multitudinis hostium sustinuerunt. Tissaphernes, legatus Artaxerxis, Graecis pollicitus pacem, duces eorum ad colloquium convocat, congregatos nefaria fraude occidit. At supererat Xenophon, qui commilitones suos salutem sperare iussit et reditum in patriam, si rem strenue gererent. Graecis, cum e Babyloniae finibus essent profecti, conficiendum erat immensum itineris spatium. Frigus, famem, sitim per loca invia et vastas solitudines haec decem hominum milia pertulerunt. Illis modo flumina superanda fuerunt, modo inaccessi montes; nunc per calentes arenas, nunc per campos nivibus oppletos illis transeundum fuit. Xenophon, laboribus et vigiliis invictus, commilitonum animos erigebat. Tandem, quinque mensibus exactis, Graeci Mare Nigrum e summo montis cacumine adspexerunt: hic finis fuit tot laborum. Res expeditionis illius, quam duxerat, Xenophon ipse in libello notissimo absolvit.

Postea regem Spartae Agesilaum, quem multum amabat, ad libertatem civitatum Graecarum in litore Asiatico sitarum tuendam adversus Persas ab ephoris missum in Asiam secutus est. Item cum a magistratibus Lacedaemoniis ad bellum cum Thebanis et Atheniensibus in Graeciam revocatus est, rursus comitabatur Xenophon. Ita evenit ut pugnae Coronensi in exercitu Lacedaemoniorum adesset[6].

Postquam in Graeciam rediit[recensere | fontem recensere]

Nec Athenas redire licuit : nam, ut qui in exercitu hostium Lacedaemoniorum cum Agesilao militaverat eo tempore quo Athenienses Longos Muros reparabant atque Bellum Corinthium incipiebat, exsilio a populo damnatus est. At ob merita Lacedaemonii proxeniam ei conferentes, eum praestanti domo apud Scilluntem in Elide donaverunt ubi per circiter viginti annos amoeniter et otiosus vixit cum uxore Philesia quae duos filios, Gryllum et Diodorum ei genuit, a nonnullis "Dioscuros" cognominatos et a patre Spartam educandos missos[7]. Venatione autem ita delectabatur ut mox pecunia ea quam apud neocorum Artemidis, Megabysum nomine[8], Ephesi olim deposuerat atque tunc reciperaverat, pulcherrimum locum prope Scilluntem omni genere ferarum locupletissimum emerit atque templum inibi aramque Artemidi magno dispendio dedicarit[9], cui primitias frugum consecrabat. Omnia ad imitationem celeberrimi templi Ephesii facta erant, sed minora et ex vilioribus materiis. Non tantum venationi sed etiam litteris et bonae administrationi ("oeconomiae"[10]) praedii sui tunc operam dabat.

Post pugnam Leuctricam (371 a.C.n.), cum Peloponnesus ab hostibus Lacedaemoniorum vastaretur, Corinthum cum familia confugere coactus est, ubi reliquam vitam egit[11]. Extrema vita duo funera acerba sustinuit, amici Agesilai (360 a.C.n.) cui elogium conscripsit, et filii Grylli apud Mantineam occisi (362 a.C.n.), dum fortiter adversus Thebanos in equitatu Atheniensi pugnat (tum tandem Athenienses et Lacedaemonii socii erant). Quo tempore omni spe de futuro statu Spartae atque Graeciae in totum destitutus, tristissimis versibus Hellenica sua conclusit, successorem in historicum opus sibi quaerens et paulo post 360 a.C.n.[12] vel potius circa 355 a.C.n.[13] obiit.

De scriptore[recensere | fontem recensere]

De rebus[recensere | fontem recensere]

De multis rebus scripsit Xenophon quia et ipse multis in vita sua studuit ; de equitatu, de arte militari, de venatione, de administratione praedii rustici, de rebus gestis Graecorum sui temporis, de hominibus quos admiratus erat (Socrate et Agesilao in primis sed etiam Cyro), de civitatibus quae sibi optime regi videbantur (Sparta et Imperium Persicum), de moralibus et virtutibus... Saepe, quia diversa genera attigit, in umbra maiorum auctorum remansit qui unum genus tractaverant : in historia cum Thucydide comparari non potest, in philosophia Platone inferior videtur, in politicis Aristotelem non aequat. Moralia eius humilia videntur si cum sublimitate Platonis vel Christianorum comparentur. Una Anabasis eius in optimis litteris universarum gentium et omnium temporum aliquem locum meretur, qua res gestas quibus ipse interfuit narrat.

Nihilominus, quia non ideas in caelo, sed res circa se positas curiose spectabat atque intelligens earum fuit, multa docemur eius lectione atque Graecos homines sui temporis bene nobis repraesentat.

De genere scribendi[recensere | fontem recensere]

Xenophontis genus scribendi Cicero hisce verbis[14] probat: "leniore quodam sono est usus et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus" - sc. quam Callisthenes, quocum comparatur - , "sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior". Optima vero laudatio Xenophontis apud Quintilianum[15] legitur cum laudat "Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit, ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur". Quamquam enim dialecto Attica non omnino pura utebatur (diu Athenis afuit et multum peregrinatus est), stilus eius subtilis et dilucidus est : itaque primus auctorum in scholis legi solet a pueris litteris Graecis hodie studere incipientibus (sc. Anabasis eius). Idem in litteris Latinis de Commentariis Caesaris dici potest, qui a Xenophonte non tantum usum tertiae personae in seipso designando sumpsit sed etiam tenuitatem et brevitatem dicendi.

Xenophon sermonem Atticum Ionicis verbis et idiomatibus mixtum scribebat, qui linguam Graecam communem posteriorem, κοινἡ dictam, velut praenuntiat. Ergo non fallant cognomina Musa Attica (Diogenes Laertius) vel apes Attica (Suidas) ei antiquitus tributa.

Index operum[recensere | fontem recensere]

Omnia scripta quae sub nomine Xenophontis antiquitus circumferebantur nobis servata sunt : apcryphis nonnullis, ut videtur, etiam additis (e.g. De Republica Atheniensium). Chronologia operum nobis ignota est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Diogenes Laertius, libro secundo De Vitis Dogmatis et Apophthegmatis eorum qui in philosophia claruerunt capitulis 48-59.

Praecipuae editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1516, Iuntina, Florentiae : editio princeps Graeca
  • 1525, Aldina, Venetiis.
  • 1569 et 1572, Iohannes Leunclavius, Basileae. Eiusdem versio Latina, Basileae, 1569 et 1594 (post mortem).
  • 1581, Henricus Stephanus, Genevae.
  • 1808-1815, JB Gail, Parisiis. [Graecus, Latinus, Francicus].
  • 1842-1853, Ludovicus Breitenbach, Gothae.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • JK Anderson, Xenophon, Bristol : Bristol Classical, 2001.
  • Alfredus Croiset, Xénophon  : son caractère et son talent : étude morale et littéraire, E. Thorin, 1873 [Dissertatio Academica Parisiensis]. Versio electronica
  • Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon. - Parisiis : Klincksieck, 1957 Recensio critica
  • Iohannes Luccioni, Les idées politiques et sociales de Xénophon Ophrys, 1947. [Dissertatio Academica] Recensio critica.
    • Xénophon et le socratisme. - Parisiis : Presses universitaires de France, 1953. (Publications de la Faculté des Lettres d'Alger ; 25) Recensio critica
  • Adalbertus Roquette, de Vita Xenophontis, Ratisbonae, 1894. Versio electronica
  • « Xénophon », Cahiers des études anciennes, XLV, 2008 Versio electronica
  • Xenophon and his world  : papers from a conference held in Liverpool in July 1999, curante Christophoro Tuplin. Stutgardiae : F. Steiner, 2004. (Historia : Zeitschrift für alte Geschichte. Einzelschriften ; 172). ISBN 3-515-08392-8
  • Xenophon  : ethical principles and historical enquiry, curantibus Fiona Hobden, Christophoro Tuplin. - Lugduni Batavorum : Brill, 2012. (Mnemosyne. Supplements : history and archaeology of classical Antiquity, 0169-8958 ; 348). ISBN 978-90-04-22437-7

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic E. Delebecque, op. laud. p.23 sqq. Paulus Masqueray in introductione ad editionem Anabasis, Belles Lettres, 1930. Qui Diogenem Laertium secuti sunt non animadverterunt quam absurdum sit quadraginta annos natum Xenophontem primum cum Cyro militavisse, bello vero Peloponnesio nihil fecisse, cum patria periclitaretur. Praetera multi loci in Anabasi Xenophontem multo iuniorem ostendunt.
  2. Diogenes, qui fontes diversos compilabat, ἀκμἠν Xenophontis quarto anno XCIVae Olympiadis collocavit.
  3. καλὸς κἀγαΘός : kalos kagathos
  4. Etsi enim de hac re in scriptis silet, apparet tamen e mirifice accurata narratione illorum eventorum, libro secundo Hellenicorum. De quo vide E. Delebecque, op. laud.
  5. Anabasis III,1(4-9).
  6. Plutarchus, Ages. 18,2.
  7. Plut., Ages., 20,2.
  8. Anabasis V,3,6.
  9. Anabasis V,3,7-13.
  10. E quo experimento librum suum "Oeconomicus" inscriptum duxit.
  11. Sic Diogenes. Nonnulli critici moderni adfirmant Xenophontem, decreto exsilii circa 367 a.C.n. abrogato, Athenas rediisse, nullo tamen testimonio antiquo freti.
  12. Sic Diogenes Laertius
  13. Sic E. Delebecque et multi alii.
  14. de or. 2,58
  15. Inst. Or. X,1,82.