Lycurgus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Lycurgus

Sparta a principio reges habuerat, nullas autem leges. Armorum vi et bellica virtute tantum valebat. Lycurgus, regis Charilaï patruus et tutor, civibus suis aequa jura dare voluit. Sed a principibus civitatis invidia expulsus fuit, et in exsilium missus. Lycurgus exsul urbes et mores multorum hominum inspexit. Ioniam et Lydiam, Cretam Minoï legibus insignem, et Aegyptum invisit. Delphorum oraculum consuluit, et Pythia eum mortalium sapientissimum proclamavit. Tum demum revocatus a civibus Spartiam rediit, et, ab Apolline iussus, leges dedit civitati.
Ante omnia Lycurgus pueros, spem gentis, virili disciplina instituendos curavit. Infantes debiliores aut invalidos in barathrum projici jussit. Ceteros publice educari voluit, et esse non parentum sed patriae. Primos annos non in scholis et gymnasiis, sed in agro degebant. Ibi consuescebant humo nuda dormire, victu simplicissimo uti, corporis vires exercere, dolorem tolerare, verbera accipere. Imo, ad aram Dianae, pueri ipsi certabant inter se de verberum tolerantia, et qui plura pertulerat, is maximam inde gloriam consequabatur. Ut fierent agiles et callidi, illis furta etiam admittere fas erat, nefas autem in furtis deprehendi. Vulpeculam puer quidam surripuerat, quam sub veste occultam tenebat ; at illa raptoris, dum evadit, ventrem unguibus et dentibus dilacerat. Nec lacrymavit puer, nec gemuit. Maluit dolorem perferre, quam feram emittere aut furtum confiteri, et cecidit exanimis.
Adolescentes ad militiam omnibus modis informandos praecepit legislator. Currere et saltare, luctari et discum emittere, palaestrae operam dare : hae fuerunt eorum quotidianae exercitationes. Carmina sacra aut cantus bellicos canere, hi fuerunt lusus. Frugalitatem et temperantiam non praeceptis sed exemplis discebant. Hilotae multum vini bibere coacti, atque ita ebrii, eorum in conspectum venire jubebantur. Tam deformi spectaculo adolescentes ebriatatem fugere admoniti erant. Pauca eloqui, et breviter edocebantur. Bene agere potius quam bene dicere erat iis summa laus. Lex vetabat adolescentes forum adire, priusquam viri facti essent.
Cives omnes, sine discrimine, una publice convivari iussit Lycurgus. Ad publica convivia nemini venire licebat, praesumptis domi cibis. Inter obsonia convivae natu majores iure nigro maxime delectabantur, relicta iunioribus carne. Ut epulas, sic vestes et domesticos sumptus omnibus pares praescripsit legislator. Auri argentique usum sustulit, et ferreos nummos procudit pondere gravissimos, quorum non ita magno numero opus erat ad implendum plaustrum. Fundos inter omnes aequaliter divisit : si nemo ditior altero fieri poterat. Civibus interdixit agricultura et mercatura, servilibus operis. Viros liberos et Spartanos una armorum et militiae cura decebat.
Lycurgus praecipuos honores non potentium, sed senum esse voluit. Omnia paene magistratuum officia senes implebant. Senibus commissa erat puerorum et adolescentium tutela, custodia legum, administratio reipublicae. Nusquam tantum tribuebatur senectuti, quantum Lacedaemone. Lex enim jubebat adolescentes non solum parentes suos revereri, sed seniores quoque omnes colere. Illis de via decedebant, e sedibus assurgebant non iuvenes modo, sed viri et magistratus. Quadam die, Athenis, senex in theatrum serius venerat. Nemo in magno consessu ei locum dederat, cum forte accessit ad legatos Lacedaemonienses. Hi omnes surrexere, et sedem seni inter ipsos dederunt. Id populus plausu approbavit. Tum unus e legatis : "Athenienses, ait, sciunt ea quae recta sunt, sed facere nolunt."
Leges, quas tulerat, vitae exemplo Lycurgus confirmavit. Ipse enim iustitiae et aequitatis observantissimus semper fuit. Attamen ea quae sanxerat praedura esse civibus intelligebat. Convocat igitur reges, senatores, et populum. Eis nuntiat se Delphos proficisci ad consulendum Apollinis Pythii oraculum. Et dici :"Iurate, o cives, vos nihil de meis legibus mutaturos esse, ante quam revertar." Iuraverunt cives ; tum amicos et filium amplexus Cretam proficiscitur. Ibi voluntarius exsul vivit, et de vita decessit. Vetuit autem moriens ossua sua Spartam referri, eaque jussit in mare abjici. Sic Spartani, jurejurando obligati, leges Lycurgi per longos annos observaverunt, et civitas diutissime floruit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]