Pausanias (rex Spartae)

E Vicipaedia

Pausanias fuit Spartanus rex e stirpe Agiadum ab anno circiter 445 usque ad 427 a.C.n. atque iterum inter 408 et 395 a.C.n.. Filius enim erat regis Pleistoanactis ː cum ille exsilio damnatus est Pleistoanax nomine quidem regnavit sub tutela patrui Cleomenis. Minor natu enim erat quam ut exercitum ducere posset[1]. Cum pater revocatus est Pausanias ei regnum reddidit. Quo mortuo anno 408 a.C.n. re vera regnavit Pausanias et adversarius Lysandri in consiliis publicis fuit. Consors regni ex Eurypontidarum stirpe ei fuerunt Agis II inter 408 et 398 et Agesilaus II inter 398 et 394. In primis laudatur Pausanias quod anno 403 a.C.n. triginta tyrannos a Lysandro institutos restituendos negavit atque democratiam populo Atheniensi servandam concessit. Ob quae in ius apud senatum et ephoros vocatus absolutus est. Postea tamen Lysandri mortis causa per negligentiam fuisse anno 395 a.C.n. in pugna apud Haliartum convictus poenas exsilio dedit et reliquam vitam Tegeae peregit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thucydides III.26.2

Fontes[recensere | fontem recensere]