Hilotae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hilotae (Graece εἴλωτες) servorum publicorum genus in antiqua Sparta erant[1], quorum condicio durissima habebatur. Non res venales erant ut servi Atheniensium aut Romanorum sed glaebae velut haerebant et fundum (Graece κλῆρος) civis Lacedaemonii colebant quocum fructus dividebant. Itaque a nonnullis auctoribus μεταξύ ελεύθερων και δούλων (inter servos et liberos homines medii) dicuntur[2].

Multa tormenta a dominis patiebantur[3] pro quibus agros arabant et ceteras divitias rusticas parabant (nam Spartani cives meri bellatores erant). Quocirca ad seditiones proniores erant[4] ut inter 465 et 460 a.C.n. postquam ingens terrae motus Lacedaemoniorum civitatem conquassavit ; quae seditio saevissime repressa est. Ita et fundamentum prosperitatis Spartanorum civitati erant ac simul periculum semper imminens eo magis quo ceteros incolas numero multo praestabant. Quod in primis cavebant ephori cum munus inibant, qui quotannis bellum rite hilotis indicebant ne Spartani qui hilotam interfecissent labe homicidii polluerentur. Et adulescentes selecti annorum duodeviginti aut undeviginti in montes mittebantur ubi per diem latebant (hoc munus kryptia Graece dicebatur) atque unde nocte hilotas adoriebantur et occulte interficiebant[5]. De qua cryptia plurima scripserunt auctores moderni, perpauca in fontibus antiquis invenienda sunt. Insuper pactis cum ceteris Graecis civitatibus - praesertim si quae in Foedus Peloponnesiacum inierant - stipulationem inserere solebant Spartani qua eorum socii auxilium adversus hilotas laturos pollicebantur.

Primi hilotae veteres Laconiae incolae fuisse a Doricis invasoribus subacti putantur. Eorum numerus multum crevit postquam Messenii ex longo bello octavo et septimo saeculo a.C.n. cum Lacedaemoniis gesto tandem victi evaserunt[6]. Vera etymologia quamquam incerta est, duae origines antiquitus proponebantur ː sive ita dicti essent ab eadem radice quae agnoscitur in verbis ἑλεῖν et ἑάλων quia bello capti essent hilotae, sive quia primi hilotae incolae urbis maritimae Helus in Laconiae litore fuissent et eorum nomen postea omnes servos huius generis designasset[7]. Post Leuctricam victoriam (371 a.C.n.) Epaminondas, fundamenta Spartanae potentiae ut subverteret, Messenios hilotas iugo liberavit atque novam civitatem circa urbem Messenen condidit. Nec Sparta umquam post illam cladem revaluit.

Attamen ob penuriam virorum iam bello Peloponnesiaco nonnullos hilotas armare cogebantur Lacedaemonii ː tum manumittebantur sive statim atque legebantur sive stipendiis effectis et in categoriam neodamodarum (νεοδαμώδης = neopopularis) transibant, qui quamvis liberi plena civitate non fruebantur. In primis a secunda parte tertii saeculi Cleomenes III et Nabis manumissiones multiplicarunt spe potentiae militaris restituendae moti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ̣Strabo, Geographica VIII.5.4 ː τρόπον τινα δημόσιοι δοῦλοι. Cf Pausanias III.20.6. Cornelius Nepos Pausanias 3.6.
  2. De hilota Cornelius Nepos scribebat ː servorum munere fungitur.
  3. Plutarchus, Lycurgus 28 . Titus Livius XXXIV.27.
  4. Pausanias IV.14.5 et 26.1. Xenophon, Hellenica III.3.6.
  5. Plutarchus, Lycurgus, 28 ex Aristotelis Lacedaemoniorum politeia..
  6. Pausanias IV.23.1 et 24.5
  7. Sic Pausanias III.20 et Strabo VIII.5.4 (fons Ephorus ?).

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]