Acarnania
Acarnania (Graece: Ακαρνανία) est antiqua regio historica Graeciae, usque ad annum 2010 pars pristini nomi Aetoloacarnaniae. Tempore Strabonis ab oriente flumine Acheloo et Aetolorum finibus, a septentrione Ambracico sinu, ab occidente et meridie Ionio mari terminabatur. Praecipuae urbes erant Anactorium et Stratos et Oneiadae. Actium quoque oppidum in Acarnanum litore erat[1]. Acarnaniae litori subiectae sunt parvae insulae Echinades dictae atque tres maiores Leucas, quae olim cum continenti coniuncta paeninsula fuerat, Cephallenia, Ithaca, Ulixis patria.
Historica[recensere | fontem recensere]
Nomen ab Acarnane, Alcmaeonis filio, ductum dicebatur[2]. Bello Peloponnesiaco Acarnanes praecipui socii Atheniensium in ea regione fuerunt[3]. Secundo saeculo a.C.n. Acarnanes Romanorum praepotentium benevolentiam captare solebant, dum solos omnium Graecorum sese iactant milites adversus Troianos, Romanorum maiores, Agamemnoni olim non praestitisse[4]. Tempore imperatorum Romanorum, Achaiae provinciae pars, Acarnanes multis bellis contriti[5] agriculturae in primis operam dabant inter duas florentes civitates divisi, Nicopolim a septentrione et Patras a meridie.
Flumen[recensere | fontem recensere]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Strabo X.2.1-2 et 7.
- ↑ Thucydides II.102.
- ↑ Thucydides II.80-82 et 102
- ↑ Strabo, Geographica X.2.25. Stewart Irvin Oost, Roman Policy in Epirus and Acarnania in the Age of the Roman Conquest of Greece, 1954.
- ↑ Strabo, Geographica X.2.23
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- Bernardus Bousquet, La Grèce occidentale, interprétation géomorphologique de l'Epire, de l'Acarnanie et des îles ioniennes. Paris : diffusion libr. H. Champion, 1976. Duo volumina. Recensio critica
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |