Agis II

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agis II (Graece Ἆγις, mortuus circa 400 a.C.n.), filius Archidami II, fuit rex Spartae e stirpe Eurypontidarum ab anno 427 aut 426 a.C.n. usque ad mortem. Patri Archidamo successit. Collegae ex stirpe Agiadum ei fuere Pleistoanax et eius filius Pausanias. Leotychidae filio, quia spurius habebatur, regnum non tradiditː semifrater Agesilaus ei successit. Agis praeclaram victoriam anno 418 a.C.n. ad Mantineam de Argivis rettulit et ab anno 413 a.C.n., cum castra Deceliae in Attica posuisset, magnas partes in exitu Belli Peloponnesiaci egit.

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

Agis erat filius regis Archidami et eius primae uxoris Lampito, filiae regis Leotychidae II. Archidamus postea alteram uxorem duxit Eupoleian, e qua genuit Agesilaum II, qui Agidi successurus erat, et Cyniscam, olympionicam mulierem. Ipsi Agidi Leotychides filius fuit ex uxore Timaea quidem natus sed quem ut spurium primum repudiavit (verus pater Alcibiades fuisse dicebatur qui inter 415 et 413 a.C.n. Spartae morabatur tum cum Agis Deceliae in Attica bellum gerebat); sunt tamen qui narrent postea iam moriturum[1] eum prisci iudicii paenituisse atque filium adgnosse[2]. Nihilominus re ad populum relata Agesilaus, non Leotychides, Agidi successit.

De militia[recensere | fontem recensere]

  • 426 a.C.n.ː ut pater prioribus annis fecerat, Agis ante messem Atticam cum Peloponnesiorum exercitu invasurus erat cum prodigiis (terrae motibus) deterritus est[3].
  • 425 a.C.n.ː Atticam quidem invadit sed Pylo in Messenia ab Atheniensibus capta celeriter exercitum retro ducere maluit[4]. Posterioribus annis non iam Atticam vastare poterant Spartani ob hoplitas in insula Sphacteria captos quos interfecturos minabantur Athenienses si quid damni in agris suis cepissent.
  • 421 a.C.n.ː una cum collega Plistoanacte Agis Pacem Niciae et societatem cum Atheniensibus iuravit[5].

Ab illa pace non iam cum Atheniensibus sed cum Argivis bellum gerendum erat qui confectis triginta indutiarum annis lites cum Spartanis pendentes armis decernere constituerant et ideo societatem cum Mantinensibus et Elidensibus atque etiam, instigante Alcibiade, cum Atheniensibus fecerant.

  • 418 a.C.n.ː Agis percallide plures exercitus alium alio itinere in Argolidem convenire iussit atque ita hostes ad ipsam urbem circumvenit. Nihilominus, petentibus nonnullis ducibus Argivis ex optimatium partibus qui Spartae favebant et rerum domi potiri posse sperabant, Agis quamvis facile vincere posse videretur, quia omnes socii aderant et praestantissimis copiis praeerat, proelium non commisit sed indutias quattuor mensium concessit[6]. Quocirca Spartani regi tam irati fuere[7] ut eius domum solo aequare et ipsum centum milibus drachmum multare voluerint. Supplex Agis eos rogabat ut sibi rem male gestam feliciore stipendio pensare liceretː quod impetravit adiuncto tamen consilio decem virorum sine quibus exercitum ducere eum non iam sinebant[8]. Nec moraː nam Argivi advenientibus mille hoplitis Atheniensibus confirmati ruptis indutiis Orchomenios subegerunt et Tegenses adoriebantur ad fines ipsius Laconiae[9]. Tum ut in magno periculo Agis exercitum Lacedaemoniorum et Arcadum fidorum (ceteri socii iam domum reverterant et longe aberant) adversus hostes properanter duxit et ad Mantineam commisso proelio victor fuit[10]. Rex fortiter pugnavit et media acies ubi steterat hostes profligavit; nec res tamen facilis fuit quia non omnia quae iusserat a legatis peracta sunt.
  • 413 a.C.n.-404 a.C.n.[11]ː iam bellum aperte cum Atheniensibus rursus geritur qui magnam expeditionem navalem adversus Syracusanos miserant. Utrimque ut premerentur et in Sicilia et in Graecia Spartani Deceliam in Attica occupare et munire constituerunt unde per totum annum hostes ab agris et eorum reditibus prohiberent. Hoc munus Agidi mandatum qui Deceliae usque ad finem belli mansit et magno studio quam plurima damna Atheniensibus intulit[12]. Nonnumquam etiam pecuniam in finitimis regionibus colligebat[13] aut legatos civitatum Atheniensium dominationem aegre ferentium audiebat[14]. Nam bellum gerere ut libebat sine custodia iam poterat[15] nisi quod de pacis condicionibus tamen ad ephoros et consilia Spartana referre debebat[16].

Confecto bello Peloponnesio Agis exercitum sociorum in Elidem duxit quo agros vastavit. Causae simultatis enim non deerantː Elidenses socii Atheniensium et Argivorum in bello fuerant, Lacedaemonios e ludis Olympicis excluserant, de finibus suis quoque litigabant... Victi Elidenses plures civitates sibi subiectas libertate donare coacti sunt[17]. Domum rediens Agis decimam ex praeda deo Delphico consecravit atque in itinere adversa valetudine corripitur e qua iam senex vitam finivit[18]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. James Roy, "Agis II of Sparta at Heraea in 400 B.C.", The Classical Quarterly, 2009(59)ː 437-443 [1]
  2. Cornelius Nepos XVII,1. Pausanias III.8.7. Xenophon, Hellenica III,3 (1-4). Plutarchus Agesilaos 3 et Alcibiades 23.7. Cf. etiam Thucydides VIII.45 ubi de inimicitia inter Agidem et Alcibiadem agitur.
  3. Thucydides III.89.
  4. Thucydides IV.2.1 et 6.1
  5. Thucydides V.19.2 et V.24.1
  6. Thucydides V.57-61
  7. Kalomira Mataranga, "Quelques cas de désobéissance dans la Grèce classique", Cahiers du Centre Gustave Glotz, 1999ː 28-29
  8. Thucydides V.63
  9. Thucydides V.62.
  10. Thucydides V.64-75.
  11. Xenophon, Hellenica II.3.3
  12. Thucydides VII.19 et 27-28. Xenophon, Hellenica I.1.33-35; II.2.7 et II.2.11-13. Plutarchus, Alcibiades 34.
  13. Thucydides VIII.3.1
  14. Thucydides VIII.5.1-2
  15. Thucydides VIII.5.3 et 8.2
  16. Thucydides VIII.70-71. Xenophon, Hellenica II.2.11-13
  17. Xenophon, Hellenica III.2.22-30
  18. Xenophon, Hellenica III.3.1

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Elisabetta Dimauro, Re contro : la rivalità dinastica a Sparta fino al regno di Agide II, Edizioni dell'Orso, 2008
  • W. J. Woodhouse, King Agis of Sparta and his campaign in Arkadia in 418 B. C. : A chapter in the history of the art of war among the Greeks, Clarendon Press, 1933 Recensio critica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]