Pugna apud Mantineam (362 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hegemonia Thebana in Graecia (371-362 a.C.n.).

Die 12 mensis Skirophorion[1] anno 362 a.C.n. pugna apud Mantineam in Peloponneso commissa Thebani Lacedaemonios Atheniensesque fuderunt quidem, sed duce Epaminonda et duobus legatis eius amissis, victoria uti nequiverunt. Ita utri vicerint incerta Graecia sine vera hegemonia relicta est. Steterant cum Thebanis, Epaminonda duce, Boeoti omnes et Argivi et maior pars Arcadum (in primis Tegeatae et Megalopolitae) et auxilia ex Euboea et Thessalia[2] ; adversus eos , vetere rege Agesilao ducente, una cum Lacedaemoniis et Atheniensibus pugnabant Eliades, Achaei et Mantinenses et si qui alii Arcades oligarchiam adfectabant. Ita paene tota Graecia huic proelio interfuisse scribi iure potuit[3]

Quid ante proelium acciderit[recensere | fontem recensere]

Postquam Arcades cofoederati (quae confoederatio Thebanis hortantibus creata erat), bello Eliadibus inlato, urbem Olympiam ipsam armis ceperunt atque bona sacri templi Iovis diripuerunt Mantinenses a confoederatione ad hostes defecerunt. Epaminondas tunc magnum exercitum in Peloponnesum ad sociam civitatem Tegeam defendendam duxit. Cui cum Agesilaus et Lacedaemonii obviam irent, Epaminondas milites per circuitum alia via ducens ipsam urbem Spartam defensoribus vacuam occupare conatus est. Agesilaus mira fortuna ab aliquo de ea re certior factus redire properanter atque ab introitu in mediam urbem hostes prohibere potuit, quamquam multo pauciores secum habens. Tunc Epaminondas ad Mantineam rediit, proelium committere coactus ne re infecta in Boeotiam rediret atque socios sine auxilio desereret.

Diodorus Siculus[4] scripsit Epaminondae triginta milia peditum et tria milia equitum fuisse, adversariis vero viginti milia peditum et duo milia equitum ; sed fons incertus vulgo habetur ille auctor.

De pugna[recensere | fontem recensere]

Mors Epaminondae anno 1726 picta.

Die pugnae Epaminondas aciem suam instruxit quidem sed, ab hostibus velut recedens ad montes exercitum duxit atque ibi ponere arma iussit. Tunc hostes crediderunt eum sub montibus castra metaturum esse atque ordines suos solverunt. At Epaminondas, transmissis occulte validissimis copiis e dextra ad sinistram, aciem suam convertens in hostes incurrit qui turbati in solitam dispositionem tacticam sese collegerunt. Non enim satis temporis habuerunt ut animadverterent Thebanum ducem ita aciem instruxisse suam oblique ut pugna Leuctrica anno 371 a.C.n. iam fecerat, cornu sinistro validissimo impetum velut cuneo ducente. Iam victor Epaminondas suos ad fugientes persequendos urgebat cum ab hoste quodam[5] vulnus letale accepit. Nec sine eo milites Thebani victoriam suam strage hostium coronare potuerunt.

Quid hoc proelium effecerit[recensere | fontem recensere]

Hoc proelium multa atque diuturna bella superveniens civitates Graecas exsangues reliquit. Itaque historici solent dicere illo die magnam viam Macedonibus ad hegemoniam Graeciae stratam esse. Tunc enim omnibus manifestum fuit nullam civitatem ita supra ceteras valere ut Graeciam ordinare atque regere imperio suo posset. Itaque omnes foedus pacis universae post proelium icerunt, praeter Lacedaemonios qui Messeniam armis reciperare frustra conari non desierunt.

Historici annum 362 a.C.n. terminum hegemoniae Thebanae imposuisse existimare solent. Athenienses autem, quia virtute equitum suorum gloriabantur, pictori Euphranori proelium equestre in quadam porticu Ceramici pingendum mandaverunt, in qua pictura Gryllus, Xenophontis scriptoris filius, illo die moriturus et ipse Epaminondas conspiciebantur[6].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Johannes Kromayer, Antike Schlachtfelder in Griechenland I, Berolini, 1903, pp117-123.
  • W. Kendrick Pritchett, Studies in ancient Greek topography. Part II, ( Battlefields), Berkeley, 1969, cap.V pp37-72.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, de Glor. Athen. 350. = 4 Iulii ?
  2. Xen. Hellenica VII,5,4-5.
  3. Xen., Hell. VIII,5,26 : συνεληλυθυίας γάρ σχεδὸν ἁπάσης τῆς Ἑλλάδος.
  4. XV,84,4.
  5. Anticrates nomine cui Lacedaemonii magnos honores post proelium tribuerunt.
  6. Pausanias Graeciae descriptio I.3.4.