Cadmea

E Vicipaedia

Cadmea erat arx Thebarum antiquarum, ita nominata e conditore mythico urbis, Cadmo, viro Phoenico, filio regis Agenoris et fratre Europae. Ut pleraeque arces antiquae non ad militarem usum tantum destinabatur sed etiam ad caerimonias deorum. Exempli gratia Thesmophoria a mulieribus Thebanis celebrabantur in Cadmea.

Aestate anni 382 a.C.n. factionis oligarchicae Thebanae duces arcem Lacedaemoniis die Thesmophorion tradidere[1]. Ita praesidio Spartano freti per plures annos civitati suae praefuerunt, omnia quae Lacedaemonii imperabant facientes. Quarto demum anno media hieme seditio popularis, Pelopida duce, praesidium hostium e Cadmea expulit atque libertatem Thebanorum vindicavit[2]..

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Corn. Nep. Pelopidas I,2-4. Diod. Sic. XV,20. Plut. Pelop. V-VI. Xen. Hell. V,2,25-26. Isocrates, Paneg. 126.
  2. Plut. Pelop. VII-XIII et Gen. Socr. I-VI. Corn. Nep. 2-3. Diod. Sic. XV,81,1. Xen. Hell. V,4,1-12, qui Pelopidam ne nominat quidem. Din. Con. Dem. 38.

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!