Latinitas bona

Pugna ad Lechaeum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pugna ad Lechaeum (Peloponnesi physicalis )
Pugna ad Lechaeum
Pugna ad Lechaeum
Situs in Graecia meridiana

Pugna ad Lechaeum fuit proelium Belli Corinthii prope Corinthum anno 391 a.C.n. actum, quo Athenienses Spartanos vicerunt.

Quid ante proelium acciderit[recensere | fontem recensere]

Medio anno 391 a.C.n. Agesilaus rex Spartae sub moenibus Corinthi paene victor iam dici poterat : non tantum enim Longos Muros et ipsum portum Lechaeum sed etiam paeninsulam Peiraion cum Heraeo (templum deae Herae) ceperat, ubi Corinthii obsessi magnas copias omnium rerum necessariarum collegerant. Itaque Thebani legatos de condicionibus pacis iam miserant quos Agesilaus superbe non videre simulabat, dum spectat multitudinem captivorum et praedae quam milites agebant. Tunc temporis nuntius inopinatae cladis ei adlatus est.

De pugna[recensere | fontem recensere]

Situs geographicus: Corinthus, Lechaeum, Peiraion.

Callias[1] strategus hoplitarum Atheniensium et Iphicrates dux peltastarum, qui intra moenia Corinthia praesidio erant, postquam cognoverunt moram[2] Lacedaemoniorum hoplitarum prioribus victoriis nimis fidentem sine equitatu, sine levi armatura Sicyone Corinthum redire[3], copias suas eduxerunt. Callias retro manet et Iphicrates peltastis suis e longinquo iaculantibus hostes adgreditur, qui, cum vulnerarentur nec invicem vulnerare possent, in Iphicratis milites impetum fecerunt ac persequi eos frustra conati, quia peltastae velociores erant, multos homines amiserunt dum hostes inordinatos hoplitas post incursum sese recipientes rursus adoriuntur. Res iterum atque iterum repetita atque optimi milites Lacedaemonii iam ceciderant. Tum in parvum collem sese collegerunt cum equitibus qui interim auxilio eis venerant. Postquam vero Callias cum hoplitis Atheniensibus et ipse procedere coepit, fuga fuit dispersorum militum sive ad mare sive ad Lechaeum currentium : circiter ducenti quinquaginta hoplitae Spartani[4] hac pugna perierunt, turpissimum vero erat civitati laude bellica glorianti fugisse.

Quid effecerit hoc proelium[recensere | fontem recensere]

Iactura hominum pro paucitate civium Spartae gravis erat. Praeterea hoplitas Lacedaemonios vinci posse omnes cognoverant : itaque non tanto terrori hostibus fuere quanto antea. Praesidio Lechaei relicto Agesilaus milites supestites ex ea clade, opprobrium nocturno itinere quantum poterat velans, Spartam reduxit, ubi atimia, id est deminutione capitis minore, adficiendi erant ut qui ordines in proelio deseruerant[5]. Agesilaus et ipse Corinthum non rediit sed alter rex Agesipolis exercitui in eius locum praepositus est. Atque in rebus publicis Spartae per decem subsequentes annos auctoritas Agesilai palluisse videtur.

Legati Thebani de pace nullam mentionem post rem tam bene gestam fecerunt : spes enim eorum rediviva erat. Iphicrates sequentibus diebus tria castella bene munita prope Corinthum recuperavit. Praecipue tamen haec pugna novam aetatem in rebus bellicis inauguravit : quis enim antea crederet peltastis hoplitas vinci posse, nedum hoplitas Spartanos?

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Idem fuisse atque persona Protagorae atque Convivii Xenophontis a nonnullis putatur. Sexaginta annos tunc natus erat.
  2. Quae pars exercitus Spartani instar cohortis Romanae erat.
  3. Amycleos milites exercitus ad Hyacinthia celebranda domum proficiscentes comitati erant.
  4. Xen. Hell., IV,5,17.
  5. Plut. Ages. XXX. Xen. Rep. Lac., cap.IX.