379 a.C.n.
Appearance
Annus 379 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
[recensere | fontem recensere]Graecia
[recensere | fontem recensere]- Pelopidas et exsules Thebani ex Attica venientes civitatem suam tyrannis ante triennium a Lacedaemoniis urbi praepositis liberaverunt. Praesidium Spartanorum militum e Cadmea expellere atque confoederationem Boeoticam renovare potuerunt.
- Rex Agesilaus Phliuntem post obsidionem viginti mensium ad deditionem compulit, quia exsules suos (qui pro Lacedaemoniis erant) Phliasii in pristinum statum restituere noluerant.
- Lacedaemonii longa obsidione Olynthios ad pacem petendam cogunt. Ita explicit primum bellum Olynthium : foedus Chalcidicum dissolutum est atque homines Spartae faventes Olyntho praepositi sunt. In Chalcidice vero potentia Macedonum regis Amyntae III multum aucta est.
Romae
[recensere | fontem recensere]- Tribuni consulares Lucius Valerius V, Publius Valerius III, C. Sergius III, L. Menenius II, Sp. Papirius, Servius Cornelius Maluginensis creati sunt
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
[recensere | fontem recensere]Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)