Jump to content

Ephori

E Vicipaedia
Ephori

Ephori (Graece ἔφοροι[1]) erant summi antiquae Spartae magistratus: quinque numero in annum eligebantur. In primis legum observantiae custodes erant et regiam potestatem coercebant. Belli quoque duo ephori regem comitabantur[2], ne vi publica abuteretur. Etsi enim reges Spartae fuerunt qui exercitus ducebant, summum imperium penes ephoros erat qui legatos civitatum audiebant[3] atque populi contionibus de bello paceque decernentibus praesidebant[4].

Nam reges exercitus quidem ducebant, sed ephori eos ad iudicium vocare poterant[5] si rem prave gessissent aut mandatis non obtemperassent. Itaque Cleomenes III cum anno 227 a.C.n. res novas tyrannidemque Spartam introduxit statim omnes ephoros trucidandos curavit et eorum magistratum in futurum abolevit. Anno 221 postquam Cleomenem apud Sellasiam vicit rex Macedonum Antigonus Doson priora instituta Lacedaemoniis restituit, in primis ephoros qui civitatem a tyrannide tueri videbantur.

De vera potentia

[recensere | fontem recensere]

Nonnulli eruditi[6] putant ephoratum institutis Spartanis ab ipsis regibus additum esse ut populo potestatem de rebus publicis decernendi sibi vindicanti aliquo modo satisfacerent tum cum regna in ceteris civitatibus Graecis tollebantur ː nam quinto et quarto saeculo a.C.n. regnum in orbe Graeco archaevum institutum esse apparebat. Etenim Aristoteles qui instituta Spartana tamquam instituta mixta describebat (mixturam e monarchia, aristocratia democratiaque), ephoros ad democratiam spectare aestimabat[7]. Humili loco plerumque nati summa potestate per spatium unius anni fruebantur[8] nec eorum magistratus prorogari poterat. Itaque reliqua vita ad vitam privatam redibant et ultioni potentium sic obnoxii fiebant. Verisimile igitur videtur clientes nobilium atque in primis regiarum gentium fuisse qui eos promovebant (nescitur quo modo eligebantur). Quin etiam potestas collegialis erat nec saepe quinque ephori idem sentiebant. Certe paucorum ephororum nomina per historicos nobis tradita sunt nisi in quantum unus ex eis quotannis eponymus esse solebat[9], pauciorum adhuc qui ex eo magistratu rem publicam gerere perseverarunt. Instrumentum annuum senatorum (gerousia) ad reges coercendos dici poterant.

In nonnullis Doricis civitatibus cum Lacedaemoniis cognatis ephori fuerunt, ut Messenae[10].

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Si quis hoc verbum in Latinum convertere voluerit, fortasse 'inspectores' dixerit.
  2. Herodotus, Calliope 76
  3. Herodotus, Calliope 7-11. Xenophon, Hellenica II.2.12-13 et 17-20.
  4. Thucydides I.85-87
  5. Thucydides I.131.2
  6. Aristoteles, Politica V.11.1(1313a) qui ephoratum creatum Eurypontidae Theopompo tribuebat circa 700 a.C.n. regnanti. Cartledge p.126. Econtra Herodotus (I.65) ephoros Lycurgo, Lacedaemoniorum legislatori mythico, tribuebat. Sunt moderni quoque (Nicolaus Richer e.g.) qui antiquissimum ephoratum putant ob nonnulla religiosa officia praecipue ad astrorum observantiam et calendarium spectantia.
  7. Politica IV.9.6-9. Alibi (II.6.17) dicit esse qui non consentiant et ephoros potius ad tyrannidem spectare existiment.
  8. Aristoteles, Politica 1270b.
  9. Sthenelaidae nomen a Thucydide nobis traditum est qui populum ad bellum adversus Athenienses hortabatur, quamvis dissuadente rege Archidamo, de ephoratu Brasidae ne mentionem quidem facit quamquam plurima de illo nobis narravit.
  10. Polybius IV,4,1.