Hellenica Oxyrhynchia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hellenica Oxyrhynchia sunt opus historicum ab auctore Graeco anonymo prima parte quarti saeculi a.C.n. compositum et in papyris Aegyptiacis secundi saeculi p.C.[1] tantummodo fragmentatim servatum. Continuationem Thucydidis Historiarum fuisse constat. Cuius merita litteraria tenuia videri possunt quia ieiune, non rhetorice scribebat nec orationes referebat sed historicus non minoris fidei quam ipse Thucydides a peritis existimatur. Certe Ephorus in historia universali illo fonte potius quam Xenophonte utebatur ut apparet ex libro quarto decimo Bibliothecae Diodori Siculi qui Ephorum sequebatur. Nam Hellenica Oxyrhyncia ad historiam eorundem annorum pertinent quam primi libri Hellenicorum Xenophonteorum, a quibus nomen duxerunt.

Multa nomina proposita quae huic ignoto scriptori darenturː Cratippos, Theopompus, Ephorus, Androtion, Daemachus... a variis eruditis qui cogentibus argumentis carebant. Cratippos tamen a multis praefertur. Fragmenta servata haec referuntː proelium navale ad Notium (407/6 a.C.n.), bellum navale inter Cononem et Spartanos, dissensiones inter Thebanos et Phocides, Foedus Boeoticum, expeditionem regis Agesilai II in Asiam (395 a.C.n.). Fortasse cum Pace Antalcidae desinebat (387 a.C.n.).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P.Oxy V.481 anno 1906 inventus et PSIXIII 1304 anno 1942 inventus. Tertium fragmentum primi saec. a.C.n. anno 1972 inventum (Cairo 26 6 SR 3049) et ultimos annos Belli Peloponnesiaci referens eodem fortasse pertinet.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]