Agesipolis I (rex Spartae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agesipolis I fuit rex Spartae e gente Agiadum ab anno 394 usque ad 380 a.C.n.. Patri Pausaniae, ob res bello male gestas morte damnato, successit et consortem regni e gente Eurypontidum Agesilaum II habuit. Morbo obiit dum bellum cum Olynthiis gerit. Frater Cleombrotus tum ei successit.

De moribus[recensere | fontem recensere]

Virum mitem et moderatum[1] fuisse Agesipolim ab auctoribus antiquis omnibus traditur. Admodum adulescentulus primis annis regni sui rebus publicis non multam operam dedit, nec tam bello gaudebat quam iuvenilibus studiis : amoribus[2], venatione, arte equestri. Postea velut dux fuit partium quae Agesilao Spartae adversabantur. Quamquam adversarii in republica erant[3], tamen Agesipolis et Agesilaus bona concordia atque comitate inter se utebantur[4]. Illacrimasse etiam iunioris collegae morti Agesilaum auctor est Xenophon.

De rebus bello gestis[recensere | fontem recensere]

Adulescentulus[5] erat cum regnare coepit : itaque primis annis regni sui non ipse belli imperabat, sed tutor eius Aristodemus. Anno 388 a.C.n. primum, exeunte Bello Corinthio, dum Agesilaus in Acarnania bellum gerit, adversus Argivos exercitum duxit atque eorum fines vastavit[6]. Postea anno 385 a.C.n. Mantineam, ob gliscentes opes vicinis Lacedaemoniis suspectam, causato aetatem ne ipse bellaret Agesilao, iussu ephororum et senatus obsedit atque ad deditionem perduxit. Clemens erga duces hostium fuisse dicitur, precibus indulgens patris Pausaniae qui tum Tegeae exsulabat atque multos amicos Mantineae colebat[7]. Urbs ipsa solo adaequata est postquam incolae sedes suas transferre coacti sunt.¨Postremo in locum Phoebidae ad Olynthum contra Foedus Chalcidicum missus est. Ibi Toronen, urbem sociam Olynthiorum, expugnavit atque bellum iam feliciter peracturus erat[8] cum morbo obiit. Corpus eius melle inlitum Spartam reportatum est[9].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • G. Rice, "Agesilaos, Agesipolis and Spartan politics", Historia 23(1974), 164-182.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plut. Ages. XX,7. Diod. Sic. XV,19,4 : "εἰρηνικὸς ὢν καὶ δίκαιος" (paci pronior atque iustus).
  2. Plut. Ages. XX,8-9. Xen. Hell V,3,20.
  3. Diod. Sic. XV,19,4. Hell V,3,20 (ἀντιπάλος).
  4. Hell. V,3,20.
  5. Hell. IV,2,9 : "παῖς".
  6. Hell. IV,7,2-9.
  7. Hell. V,2.
  8. Hell. V,3,8-10.
  9. Hell. V,3,19.