Diodorus Siculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bibliotheca historica, 1746

Diodorus Siculus (Graece Διόδωρος Σικελιώτης) (natus Agyrii Siciliae) fuit rerum gestarum scriptor, qui saeculo 1 a.C.n. floruit. Opus eius de rebus gestis orbis terrarum, in quadraginta libros divisum, partim superest. Una de Diodori biographia fons praeter eius ipsius opus Sanctus Hieronymus est qui in suo Chronico de anno 49 a.C.n. scripsit: "Diodorus Siculus Graecae scriptor historiae clarus habetur"; quod ut eo anno principio partem Bibliothecae Historicae editam esse arbitremur nos hortatur.

Opus[recensere | fontem recensere]

Critica[recensere | fontem recensere]

Quae Diodorus scripsit, ea potius ab aliorum rerum gestarum scriptorum operibus (veluti Ephorus, Hecataeus, Euhemerus Polybiusque) quam ab ipsa sua historica indagatione excepta videtur; quod saeculo 19 percrebruit erronea opinio ab aliis scriptoribus eum omnia furatum esse. Diodorus vero plures ex variis operibus fontes elaboravit atque coniunxit ad unam universalem historiam pariendam.

Lingua atque scribendi genus[recensere | fontem recensere]

Diodorus Siculus Bibliothecam Historicam maxime Graeco dialecto commune (Koine) cum quibusdam Atticis Classicae Aetatis propriis elementis scripsit. Eius scribendi generi in primis libris mirabilis orationum obliquarum usus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]