Archidamus II

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Archidamus II (Graeceː Ἀρχίδαμος, mortuus 427 a.C.n.), filius Zeuxidami, fuit rex Spartae e stirpe Eurypontidarum ab anno 469 a.C.n. usque ad 427 a.C.n.. Avo Leotychidae successit, incertum utrum iam anno 475 a.C.n., cum ille exsilio damnatus est, an anno 469 a.C.n. demum cum ille obiit. Collegae ex stirpe Agiadum ei fuere Pleistarchus, Pleistoanax, Pausanias. Agidi II filio suo e prima uxore Lampito regnum moriens tradidit.

Initio regni circa 464 a.C.n. hilotas post magnum terrae motum secessionem facientes opprimere debuit, in primis illos qui Messeniam incolebant. Vir prudens[1] fuisse traditur qui oratione apud populum habita Spartanis suasit ne bellum Atheniensibus anno 431 a.C.n. inferrent nisi prius copias suas auxissent. Nec Lacedaemonii sententiam regis approbaverunt et Archidamus primas expeditiones Belli Peloponnesiaci in Atticam duxit. Nam quotannis messium tempore Atticam invadebat et rura vastabat dum Athenienses quamvis aegre ferentes a Pericle intra moenia retinentur[2]. Quo facto rex exercitum in Peloponnesum reducebat. Itaque prima pars huius belli a nonnullis eruditis Archidamium bellum vocatum est. Aestate 429 a.C.n. non Atticam adortus est sed Plataeas in Boeotia expugnare frustra conatus circumvallavit et praesidium ad custodiam obsidionis reliquit[3].

Pater Zeuxidamus antequam Leotychidae succederet obierat. Rex Leotychidas II alteram uxorem Eurydamen duxit e qua filiam Lampito genuit quam Archidamo in matrimonium dedit. Qui parentes Agidis II fuere. Archidamus et ipse alteram uxorem duxit Eupoleian, quae ei peperit regem Agesilaum II et Cyniscam, olympionicam mulierem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thucydides I.79ː Ἀρχίδαμος ὁ βασιλεὺς αὐτῶν, ἀνὴρ καὶ ξυνετὸς δοκῶν εἶναι καὶ σώφρων. Rescripsit orationem ab illo habitam in Historiis
  2. Thucydides II.18-22
  3. Thucydides II.71-78.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]