Pugna Coronensis (394 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Pugna Coronensis (447 a.C.n.)

Pugna Coronensis[1] sive Pugna apud Coroneam[2], mense Augusto anni 394 a.C.n. commissa, est pars Belli Corinthii dicti. Spartani et Thebani cum sociis contra constiterunt. Quod proelium nobis narravit scriptor Xenophon qui et ipse in exercitu Lacedaemoniorum apud regem Agesilaum pugnae adfuit[3]. Itaque fons praecipuus est cum Diodoro Siculo.

Quid ante proelium acciderit[recensere | fontem recensere]

Lacedaemonii regem Agesilaum in Asiam miserant ad bellum cum Persis gerendum. Quam ob rem Persae auro suo societatem Thebanorum et Atheniensium, mox etiam Argivorum et Corinthiorum adversus Spartam consociarunt, qui hegemoniam eorum in ipsa Graecia impugnarent. Anno 395 a.C.n. Bello Corinthio ineunte, ad Haliartum celeberrimus dux Lacedaemonius Lysander occisus est et rex Pausanias qui serius ad indictum locum advenerat, morte damnatus Spartam non rediit. Tum ephori Agesilaum domum redire atque patriae opem ferre iusserunt. Qui cum per Macedoniam et Thessaliam iter faceret prima victoria Lacedaemoniorum apud Nemeam nuntiata est. At, cum Agesilaus Boeotiam protinus intrare atque proelium committere iuberetur, die 14 Augusti 394 a.C.n. simul et sol defecit et nuntius cladis navalis apud Cnidum acceptae ei adlata est : classis deleta omnem spem de reditu in Asiam tollebat et Pisander navarchus, quem fratrem uxoris suae classi praefecerat, obierat. Hunc nuntium milites celavit atque etiam sacrificando deis gratiam egit, tamquam Lacedaemonii mari victores fuissent.

Ita si Agesilaus pugna Coronensi victus esset res Lacedaemoniorum paene desperatae fuissent.

De pugna ipsa[recensere | fontem recensere]

Agesilao Boeotiam ingresso Thebani cum sociis statim occurrerunt nec proelium recusarunt. Ita in campo Coronensi a parte Heliconis montis stabant Thebani cum aliis Boeotiis, Argivi, Athenienses, Euboei, Corinthii, Aenianes Locrique utrique ; contra a parte Cephisi fluminis exercitus quem Agesilaus, dilectibus in civitatibus Asiaticis habitis auctum, ex Asia reducebat, additis Orchomeniis qui a foedere Boeotico defecerant et duabus cohortibus (Graece μόρα) ab exercitu Lacedaemiorum qui bellum in vicinia gerebat et quinquaginta voluntariis delectis ipsa Sparta missis. Thebani dextrum cornu, Argivi sinistrum obtinebant ; item contra Lacedaemonii dextrum, Orchomenii sinistrum.

Nec primo quidem congressu diu pugnatum est, sed Lacedaemonii Argivos, Thebani Orchomenios confestim fugarunt atque persecuti sunt. Cum vero animadverterunt socios suos altero cornu fusos, ambo Thebani et Lacedaemonii sese collegerunt atque retro iere ad novum proelium ex fronte inter se committendum ; tum acriter pugnatum est et Agesilaus ipse plura vulnera accepit et robore virtuteque summa delectorum iuvenum qui pro rege suo pugnabant vivus e proelio vix reportatus est. Thebani postremo perrumpunt quidem sed hostes a tergo et a latere eos praetereuntes feriunt. Non tamen fugati sunt Boeoti sed ordinibus servatis sese in Heliconem montem recipiunt, ubi socii post fugam iam consederant. Plutarchus (qui et ipse Boeotus erat) scripsit Thebanos tunc gloriari quod ipsi per sese a Lacedaemoniis victi non essent[4]. Nihilominus Agesilaus in campo Coronensi tropaeum erigi iussit nec hostes eum prohibuere : ita Lacedaemonii vicisse sine dubio dici possunt.

Quid effecerit hoc proelium[recensere | fontem recensere]

Pugna Coronensis res Lacedaemoniorum iam inclinatas sine dubio restituit atque gloriam bellicam Agesilai regis auxit. Non tamen fiduciam Thebanorum fregerat, eo minus quod post paucos dies Gulis polemarchus, in locum saucii Agesilai exercitui praefectus, in Locride cum multis militibus insidiis periit. Nec sibi viam ad Peloponnesum per terras aperuit Agesilaus sed propter sinum Corinthium Delphos usque iter fecit ubi decimam praedae Asiaticae Apollini consecravit atque postremo nave Spartam rediit : itaque hoc proelium parvi momenti ad eventum belli fuisse videtur, quod diuturnum futurum erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]