Veni Veni Emmanuel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Veni, veni, Emmanuel est praeclarus hymnus de Adventu. Conscriptus est ex septibus Antiphonis Majoribus, quae ex manuscripti saeculi undecimi sunt.[1]

Hymnus[recensere | fontem recensere]

Veni veni, Emmanuel
captivum solve Israel,
qui gemit in exsilio,
privatus Dei Filio.
R: Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!
Veni, O Sapientia,
quae hic disponis omnia,
veni, viam prudentiae
ut doceas et gloriae. R.
Veni, veni, Adonai,
qui populo in Sinai
legem dedisti vertice
in maiestate gloriae. R.
Veni, O Iesse virgula,
ex hostis tuos ungula,
de spectu tuos tartari
educ et antro barathri. R.
Veni, Clavis Davidica,
regna reclude caelica,
fac iter tutum superum,
et claude vias inferum. R.
Veni, veni O Oriens,
solare nos adveniens,
noctis depelle nebulas,
dirasque mortis tenebras. R.
Veni, veni, Rex Gentium,
veni, Redemptor omnium,
ut salvas tuos famulos
peccati sibi conscios. R.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Veni Veni Emmanuel apud Vicifontem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Henry, Hugh. "O Antiphons." The Catholic Encyclopedia. Vol. 11. New York: Robert Appleton Company, 1911. 23 Sept. 2013 <http://www.newadvent.org/cathen/11173b.htm>.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!