Lucius Annaeus Seneca minor
E Vicipaedia
Lucius Annaeus Seneca, seu Seneca minor, Marco Annaeo Seneca et Helvia parentibus natus est Cordubae in Baetica (Hispania), verisimile 4 a.C.n. fortasse 1 p.C.n., filius Marci Annaei Senecae et Helviae; mortuus est autem anno 65 p.C.n. Philosophus fuit stoicorum sectam secutus et idem vir rerum publicarum peritissimus nec non et poeta.
Pater fuit Seneca maior, prosper retor. Frater autem natu maior Gallio, fuit proconsul in Achaia, ubi anno fere 53 apostolum Paulum convenit. Nepotem denique habuit Lucanum poetam. Audivit Epictetum stoicum Graecum, cuius thema erat "sustine et abstine." Anno 41, Claudio imperatore, Seneca adulterii cum Livilla Caligulae sorore incusatus in Corsicam exilio missus est. Anno tamen 49 Agrippina minor, nove nupta imperatori, illum Romam revocavit ut praeceptor Neronis filii esset. Dein anno 54, Claudio defuncto, Nerone autem principatu potito, una cum Sexto Afranio Burro praefecto praetorio Caesaris consiliarius factus est. Anno 56 consul suffectus creatus est. Ei Seneca plura consilii causa scripsit opera—in quibus unum, quod De Clementia inscribitur, ut demonstraret cur sapienter agat imperator qui clementia utatur. Ille autem princeps, anno 65, cum Seneca conscius et particeps Pisonis coniurationis suspicatus esset, nullo iudicio adhibito eum iussit semet interficere; quod fecit philosophus arteriis sectis in amicorum conspectu et colloquio. De sua morte Pompeiaeque Paulinae, quae eum in mortem secuta est, est notissima Taciti pagina. Seneca etiam pulchram sententiam fecit: "Non vitae, sed scholae discimus," quam homines aevo antiquitato renascento mutaverunt in "Non scholae, sed vitae discimus."
Index |
[recensere] De Operibus
Generatim dicendum est Senecae non tantum interfuisse theorias excogitare, sed opera, quae ad vitam fingendam utilia essent. Orationes autem, quibus celeberrimus suo tempore factus erat, omnino perditae sunt. Commercium etiam epistularum ei ascribitur cum apostolo Paulo, quod Hieronymum adduxit ut Senecam quasi pro Christianae fidei sancto haberet. Modus autem vivendi Senecae contrarius fuit honestis operum eius postulationibus. Genus scribendi breve et acutum, cupit lectorem stupere, itaque studium eius incendere. Solet antithesi (contrario) uti metaphoraque (translatione).
Seneca libello De brevitate vitae inscripto, quod ante annum 50 compositum esse apparet, inscriptionem refutavit ipsam. Vitam enim brevem non esse, sed brevem a nobis reddi, qui levia et inania ad negotia eam consumeremus. Satis vero longam fuisse futuram, si concesso tempore bene usi philosophiae nos daremus. Sed luxuria et ambitione et imperandi cupiditate nos a libertate animi averti neque id facere, quod hic et nunc opus esset fieri. Neque eis quidem pepercit, qui ad rem publicam accederent. Seneca tamen, qui cum explicavit, quibus otiosi rebus operam dare soleremus, interdum saturam paene conscripsit, nihil vehementius et tamquam ad caelum laudibus extulit quam, id quod hominibus unum esset dignum, sapientiae studium.
De tranquillitate animi dedicatus est Sereno. Seneca decem dialogos philosophicos scripsi, ii nominantur Dialogi, in quo S. descrivere voluit quid vir in vita sua quaerere debet,id est sapientiam. Quis haec non quadre, non vivit, sed est tantum. Homo displicens sui est vir qui saepe propositum suum mutat, qui taedio et levitate vexantur. Subi displicere est morbus, quia demum vita ipsa et mundus fastidio sunt illo viro qui semper mutavibilis fuit. Causae sui displicentiae sunt versare se ad varias cupiditates sine quiete. Effectus sunt marcere, neque locum novitati delinquere.
De providentia 62dc dedicatus est lucilio, amicus senece carissumus, qui seneca dedicabit epistola morales (opus maximum senece). Providentia est ratio divina quae orbem terrarum egit. Nihil mali bono viro accidere potest quia contraria non miscentur. Dei bonos viros exagitare volunt quia illaesa felicitas non fert ullum iuctum, ergo sapiens exercitantur adversa. Sapiens in rebus adversis totis viribus sui utatur non semel , sed retinet ac revocat virtus ut in difficiliore parte eam ostenderet, ut Cato.
Scripsit Seneca saturam seu lusum de morte Claudii, qui Apocolocyntosis inscribitur, id est "mutatio in cucurbitam," ita ut "apotheosis" imperatoris subaudiatur et irrideatur; deinde opus de philosophia naturali in septem libros digestum, quod Naturales quaestiones inscribitur; varios dialogos philosophicos; 124 epistulas ad Lucilium, quae sunt de quaestionibus ad mores pertinentibus; decem etiam tragoedias. Senecae interpretatio de philosophia stoica magnum momentum habuit ad progressum morum partis philosophiae. Spectacula sua magnopere formas dramatum Renascentiae constituerunt, praesertim in Anglia saeculo decimo sexto Elisabetha regina.
[recensere] Selecta Opera Senecae
- Apocolocyntosis divi Claudii
- Naturales quaestiones
- Dialogi
- De Providentia
- De Constantia Sapientiis
- De Ira libri III
- De Consolatione ad Marciam
- De Vita Beata
- De Otio
- De Tranquillitate Animi
- De Brevitate Vitae - quo in scripto Seneca exponit, quod quaeque pars vitae satisfaciens sit, si modo sapienter vivatur
- De Consolatione ad Polybium
- Ad Helviam matrem
- De Clementia (ad Neronem)
- De Beneficiis
- Epistulae morales—ad Lucilium collectio 124 epistularum de quaestionibus ad mores pertinentibus
- Tragoediae
- Octavia (tragoedia falso Senecae adscripta)
[recensere] Seneca Philosophus
Seneca studuit quaestionibus modi honeste vivendi partive morum philosophiae. Tranquillitatem stoicam summam virtutem putavit. Una cum Divo Marco Aurelio Ciceroneque est maximi momenti inter Stoicos romanos. Putavit officium suum servandum hominibus emolumento esse. Ita ut scripserat, vivendo studuit. Ideo quamquam ditissimus erat, modeste vixit, nam modo aquam bibit, paulum edit, super culcitram duram dormivit. Divitia sua ei non visa est contraria stoicae doctrinae. Dixit sapientem non pauperem esse debere, ubi divitias probe meruisset; ceterum necesse esse, ut ille eas demittere posset.
Seneca se imperfectum sapientem putavit. Laudo modum vivendi, inquit, haud quo vivo, sed quo scio vivendum esse. Animi motus sicut voluptas, molestia, cupiditas, timor superandi esse. Finis haud est sensibus se privare, sed animi motus superare. Opes parere licere, dum obsequium in eas non exstare. Fatum praedestinatum esse. Homo posse aut fatum accipere aut repudiare. Si sua voluntate accipere, libertate sua uti. Mortem esse secundam naturam. Sibi mortem consciscere non a Seneca exclusum est.
[recensere] Praeterea vide
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Lucius Annaeus Seneca minor spectant. |
- Opera Senecae
- http://www.info-antike.de/senecaf.htm
- http://www.prolatein.de/Seneca.html
- http://www.thelatinlibrary.com/sen.html

