Tartessus
Tartessus (-i, m; Graece: Τάρτησσος) fuit cultura antiqua Hispaniae aetatis Ferrea. Hodie archaeologi describunt Tartessum ut cultura archaeologica propria meridionalis Hispaniae partis, creata ob interactionem inter Tartessios (oriundos Baeticae) et mercatores Phoenicios. Seu breviter, dicitur Tartessum culturam Hispanicam meridionalem in aetate orientalizante esse.
Index |
De historia ab Herodoto creata [recensere]
Herodotus narrat de nautis Graecis qui in Tartessum navigaverunt, et amicitiam cum rege Argantonio agerunt, et eis dedit divitias et copias. Tum Regnum Tartessi fuit in Baetica, inter ostios Anatis et Baetis, terrae quae hodie sunt provinciae Hispalis et Onobae.
Tartessi rexi sunt a regibus. Reges vivebant in capite regni, urbe Tartesso (quae archaeologi nescient ubi est). Ex urbe Tartesso reges constituerunt 6.000 leges in verso, quae Herodotus nobis dicit in tabulis aeris inscriptae sunt.
Divitiae Argantonii praeclarae erant, et fabula de urbs aurea mansit usque ad saeculum XX, cum archaeologus Germanicus Adolphus Schulten male urbem scrutatus est.
Archaeologia hodierna [recensere]
Origo Tartessi est saeculo VIII a. C. n., in aetate orientalizante, et nautae Punici in Hispaniam navigaverunt metalla obteniendi causa. Aurum, argentum, stannum et aes erant in abundantia, et in insula Gades creaverunt primam coloniam.
Floruit cultura Tartessica inter saecula VIII et V a.C.n. Tandem in saeculo VI a.C.n. cultura Tartessica evanuit, forsan a Carthagine deleta. Cultura archaeologica quae orta post Tartessicam dicitur Turdetana, quae non ad culturas Iberorum pertinet.
Loci archaeologici praeclari Tartessici sunt:
- Locus archaeologicus El Carambolo
- Locus archaeologicus Aliseda
- Locus archaeologicus Belvís de la Jara
- Necropolis La Joya in Onoba
- Locus archaeologicus Cancho Roano
- Locus archaeologicus Tejada La Vieja
Lingua [recensere]
Lingua Tartessica est una ex linguis palaeohispanicis simul lingua Vasconica aut linguae Ibericae. Erat haec lingua scripta cum abecedarium proprium, quod legere non possumus,
Reges mythologici Tartessi [recensere]
- Geryon - rex mythicus.
- Norax - nepos Geryonis, rex mythicus.
- Gargoris - rex mythicus qui apiculturam invenit.
- Habis vel Habidis - rex mythicus qui agriculturam et aratum invenit. Habis quoque iussit primas leges et rexit septem urbes.
- Argantonius - rex historicus, notus a Herodoto, qui rexit 80 annos et mercaturas fecit cum Graecis Phocaeae.
Vide etiam [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Iacobus Alvar, Iosephus Maria Blázquez, edd., Los enigmas de Tartessos. Matriti: Cátedra, 1993. ISBN 84-376-1138-5
- Iosephus Maria A. Blazquez, Tartessos y Los Origines de la Colonizacion Fenicia en Occidente. Salmanticae, 1968
- Xaverius G. Chamorro, "Survey of Archaeological Research on Tartessos" in American Journal of Archaeology vol. 91 (1987) pp. 197-232
- Maria Eugenia Aubet, The Phoenicians and the West : politics, colonies and trade ; translated from the Spanish by Mary Turton. Cantabrigia Cambridge University Press, 1993.