Gades
| GADES Cádiz | |
|---|---|
|
|
|
| Notitiae elementa | |
| Vulgo: | Cádiz |
| Provincia: | Vandalitia |
| Populatio: | 130.561 (fine anni Domini 2006) |
| Lingua: | Hispanica |
| Condita: | saeculo XI a.C.n. |
| Tabula | |
Gādēs (-ium, f. pl.; Hispanice Cádiz ; Punice גדר Gādīr, Gaddīr[1] ; Graece τὰ Γάδειρα; Arabice Qadiz) sunt urbs et portus in Hispania meridio-occidentali et caput Vandalitiae, unius ex octo provinciarum quae communitatem autonomam constituunt. Sententia urbis est "Hercules fundator Gadium dominatorque."
Index |
Historia [recensere]
Traditur urbs a Phoenicibus saeculo duodecimo a.C.n. condita esse, at usque adhuc archaeologi nihil a tempore ante saeculum nonum invenerunt. Nihilominus fertur urbs esse antiquissima Europae habitatio continua exstans. Secundum fabulas Graecas, Hercules, Geryone interfecto, Gades condidit, et certus est Hercules Tyrius ibi cultum adesse. Saeculo sexto a.C.n., urbem Puni, saeculo tertio, Romani tenuebant.
Imperio Romano corrupto, Gades factae sunt oppidum minoris momenti, usque ad saeculum quintum decimum; anno autem 1495, Christophorus Columbus secundam navigationem a Gadibus profectus est.
Franciscus Drakus Eques classem quandam Hispanicam in portu Gaditano Aprile 1587 sustulit. Bello inter Anglicos et Hispanicos gesto, Robertus Blake praefectus classis Angliae Gades a parte marina ab anno 1655 usque ad annum 1657 obsidebat.
Saeculo duodevicensimo, Gades urbem Hispalem superaverunt, in quo ad commercium Americanum attineret.
Theatrum Romanum [recensere]
Nonnullis horreis veteribus igni anno 1980 destructis, reliquia theatri Romani in vico urbano El Pópulo appellato inventa sunt. Incendium corium fabricationis patefecit quod fundamenta aedificiorum Medii Aevi videbatur; haec fundamenta vicissim supra saxa antiquiora aedificata erant, calces more Romano caesas. Cava accurata theatrum Romanum magna ex parte intactum in lucem protulerunt.
Theatrum, iussu Lucii Cornelii Balbi minoris primo saeculo a.C.n. constructum, est orbis terrarum secundum a maximo theatrum Romanum, paululum minus solum theatro Pompeiorum, ad meridiem Romae sito. Cicero, in Epistulis ad Familiares, de usu Balbi pro ipsius propagandis scripsit.
Carnelevarium [recensere]
Gadibus sunt praeclarum Carnelevarium, in quo chirigotas (satyrae) cantantur.
Incolae noti [recensere]
- Lucius Cornelius Balbus, consul
- Quintus Lucilius Balbus, philosophus Stoicus (circa annum 40)
- Lucius Cornelius Balbus (minor), generalis
- Emmanuel de Falla, compositor, hic natus anno 1876
- Daniel Güiza, pedilusor
- Camarón de la Isla, flamenco? cantor
- Lucius Iunius Moderatus Columella, scriptor de rebus agronomicis
- Paco De Lucia, flamenco? chitarista
- Georgius Gordon Meade, generalis Exercitus Americani, hic natus anno 1815
- Iosephus Caelestinus Mutis, botanista et mathematicus
- Niña Pastori (Hispanice María Rosa García García) flamenco? cantor
- Stephanus Piñero Camacho, Basty appellatus, socius D'NASH, gregis Hispanici
- Xavier Ruibal, musicius, cantor, compositor carminum
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gades spectant. |
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |