Sliasvig

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Sliasvigis in Daniae
Gottorf Kastle

Sliasvig (-is, f.) vel Sliaswig vel Slesvig sive Sleswic, hodie Schleswig, est urbs Danica, nunc Germanica ad Sliam.?Adamus Bremensis de Sliasvig et de proxima urbe Heidiba nuntiat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nescimus quando Sliasvig condita erat. Nomen Sliasthorp primo scriptum erat anno 804 et verisimile a Godofredo I rege Daniae conditum est. Heidiba urbs deleta erat anno 1066 a Sclavis. Nunc Sliasvigiae est medius locus inter maria. Naves a mari orientali in Sliam navigabant. Egdore Sliasvigem cum maribus occidentalibus conexit. Slias fuit episopi sedes.

Saxo Grammaticus de Sliasvig (Sleswic) sic nuntiat (Gesta Danorum 10.3.0):

[1] Post haec Thyra, quo patriam a clandestinis exterorum irruptionibus tutiorem praestaret, quantum a Sleswico ad occidentalem Oceanum patet, vallo fossaque proscindere aggressa est, superque iacto aggere tenacissimi operis terrenum molita est munimentum.

Item (13.2.1):

[1] Henricus vero, Guthskalci ex Siritha filius, maternis a Nicolao bonis indigne spoliatus, tam acrem eorum repetitorem agere coepit, ut Danis infatigabiliter imminens ipsum intra Sleswici fines ad tuendam salutem suam statione et excubiis uti cogeret. [2] Interiectam Albiae Sleswicoque provinciam cultore vacuefecit. [3] Cuius rei ulciscendae gratia Nicolaus, excita classe, Liutcham appellit, Elivo Sleswicensis praefecturae viro equestres obviam sibi copias ductare iusso. [4] Necdum enim Dani externas obequitando pugnas conficere noverant. [5] Verum praefecti levitas, pecuniae ab Henrico pactione corrupta, cupidius quaestum quam imperium intuebatur. [6] Itaque Nicolaus Sclavicis in campis vacuam equis phalangem explicat.

Item (13.2.8):

[1] At Henricus, ob superioris pugnae successum audaciae incrementis evectus, litorales Danos piratica lacessendo non solum Eidorae finitima, sed etiam cuncta Sleswico valloque, quod Danorum opus vocamus, interiecta vastabat. [2] Ipsam interdum urbem illatis clam per navigia copiis improvidam aggrediebatur. [3] Itaque post exactum Elivum adhuc finibus illis provisore vacuis, creberrimae exterorum violentiae etiam domestica furta accessere, tantoque civitas intus quam foris acerbius urgebatur, quanto ad nocendum occulta manifestis proniora noscuntur. Aeque civis ut hostis formidabatur.

Item (13.5.11):

[1] Et, si veri confessorem agere non erubescis, ipse iam pridem Sleswici consistens salutem tuam adversum Saxonum excursationes iugibus excubiis vallare necesse habuisti.

Item (14.7.3):

[1] Sueno, reditus eius opinione accepta, Iutis in equitatum digestis, a Sialandis et Scanis classem asciscit. [2] Ex qua nonnullas naves Sleswici subductas ad Eidoram usque solo tenus pertrahendas curavit, ne ea pars hostibus elapsui foret.

Item (15.5.12):

[1] Illic quoque Syfridus, splendido Thuringiae loco ortus, unam Waldemari filiarum, Caesare astipulante, despondit, regiaque nave devectus sollemnes Sleswici nuptias habuit.

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]