Archestratus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Archestratus Niconis filius

Archestratus (Graece Ἀρχέστρατος) fuit poëta didacticus vel potius parodicus Graece scribens, seu Gelae seu Syracusarum incola, qui medio saeculo IV a.C.n. floruit. Opus solum eo ab antiquis attributum, titulo ut videtur Hedypathia, hodie deperditum est sed restituendum partim ob fragmenta ab Athenaeo servata, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.

De origine Archestrati citatur Deipnosophistarum epitome (4e): "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum ...". Gela saeculo IV a.C.n. regibus Syracusanis tributa, Archestratum huius regni civem fuisse accipere possumus. De vita nihil repertur nisi quod varias urbes Graecas visitavit et de cibis earum specialibus scripsit; quae urbes maria Aegaeum, Ionium Tyrrhenicumque circumstant, a Sicilia et Lipara usque ad Byzantium et a Corcyra usque ad Rhodum. Extra hos limites vinum Phoenicium insuper et fortasse scaros Carthaginenses laudavit.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Archestratus, Hedypathia frr. 59, 14 (sed ambo lectionibus dubiis)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, "Archestratos: where and when?" in Food in antiquity ed. John Wilkins and others (Exeter: Exeter University Press, 1995) pp. 400–412 (Anglice)
  • Kathryn Koromilas, "Feasting with Archestratus" in Odyssey (Nov./Dec. 2007) (Anglice)
  • S. Douglas Olson, Alexander Sens, Archestratos of Gela: Greek Culture and Cuisine in the Fourth Century BCE. Oxford: Oxford University Press, 2000. (Graece, Anglice)
  • John Wilkins, Shaun Hill, Archestratus: The life of luxury. Totnes: Prospect Books, 1994. Praefatio huius libri (Anglice)