Latinitas bona

Iacobus Dalechampius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Dalechampius

Iacobus Dalechampius (Francogallice Jacques Daléchamps; anno 1513 Cadomi natus; die 1 Martii 1588 mortuus Lugduni) fuit medicus, botanista, auctor Latinus et interpres textuum Graecorum. Gradum doctoris medicinae anno 1547 meruit apud universitatem Montispessulanensem; ab anno 1552 Lugduni habitabat. Praeclarus est ob versionem Latinam Deipnosophistarum Athenaei Lugduni anno 1583 divulgatam.

Opera[recensere | fontem recensere]

Editiones et adnotationes[recensere | fontem recensere]

  • Raimundus a Vinario, De peste (Lugduni: apud G. Rouillium, 1552) Textus interretialis
  • Pauli Aeginetae medici opera Ioanne Guinterio Andernaco medico peritissimo interprete; eiusdem Guinterij et Iani Cornarii annotationes; item Iacobi Goupyli et Jacobi Dalechampii scholia in eadem opera (Lugduni: apud G. Rovillium, 1567; reimpressa 1589) Textus interretialis
  • Caelii Aureliani Siccensis, medici vetusti, et in tractanda morborum curatione diligentissimi, Secta methodici, De acutis morbis libri III, De diuturnis libri V (Lugduni: apud G. Rouillium, 1567; reimpressa 1569) Textus editionis 1567 apud Gallica
  • C. Plinii Secundi Historiæ mundi libri XXXVII (Lugduni: apud Bartholomaeum Honoratum, 1587; reimpressa Francoforti ad Moenum, 1599) Textus editionis 1587 apud BIUM

Versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]