Latinitas bona

Niobe (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Niobe

Nioba deflet necem liberorum. Tabuka picta ab Abrahamo Blomaert ao 1591

Niobe (Latine etiam Nioba) est figura mythologica Graeca.

Nioba Tantalo Lydorum rege Dionaque nata Amphioni regi Thebano nupsit. Ex ea Amphion septem filios et septem filias procreavit.[1]


Feriis Latonae Thebis celebratis Nioba superbiam erga deam demonstravit. Itaque Latonae iratae graves poenas dedisse traditur: Nioba liberos suos Apollini Dianaeque dea natis praeesse dixerat. Latonam hanc contumeliam tam aegre tulisse narrant, ut Apollon et Diana iussu deae liberos omnes quatuordecim Niobae sagittis oppresserintnt atque interfecerint.

His rebus confectis Athenis a deis ambobus sepulti sunt. Niobam dolore devictam contumeliae adversus Latonam ostentae acriter paenitebat. Dicitur vitam illius tam longe duravisse quam se unam cenam sumpsisse. Tum dei misericordes eam in saxum marmoreum in monte Sipylo mutaverunt, e quo flumina aquaria velut lacrimae effluebant. [2]

Narratur hoc saxum fuisse Lydico in monte, qui Sipylus appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, fabulae (cf.[1])
  2. Ovidius, metamorphoses 6,148-316 (cf.[2]). Seneca, Agamemnon 375-379.