Polynices

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antigone ad corpus Polynicis, a Nicephoro Lytra picta

Polynices in mythologia Graeca fuit Eteoclis geminus, filius igitur Oedipodis et Iocastae. Oraculum eis dixit alium ab altero regni causa interfecturum esse. Cum reges facti sunt, utrumque pactum agunt alium imperium per annum unum regere, tum alterum. Post primum annum, Eteocle regente, Polynices Thebas revenit ut regat, sed imperium relinquere Eteocles non vult. Polynices propterea copias Mycenis Thebas infert; prae portis urbanis Eteoclem necat et ab eo necatur. Corpus Polynicis sola curat Antigone, soror eius.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!