Cithaeron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs montis Cithaeri

Cithaeron (-onis, m.) (Graece: Κιθαίρων, Neograece: Κιθαιρώνας) est mons Graeciae. Summum culmen nomine Προφήτης Ηλίας (propheta Elias) vel Ελατιά (Elatia) 1409 m in altitudinem eminet. Hic flumen Asopos scaturit.

Antiquitate mons Cithaeron occidentalis Atticae Boeotiaeque limes fuit, qui turribus castrisque munitus erat. Variis sacris hic Dionysus, Zeus, Hera et nymphae colebantur. A meridie Eleutherae, natalis Dionysii locus, sitae sunt. in montis declivitate septentrionali Pugna apud Plataeas commissa est.

In monte Cithaerone nonnullae fabulae Graecae collocatae sunt: Heracles hic armenta custodire debuit et leonem Cithaeronium interfecit; Oedipus hoc in monte expositus est; Apollo et Artemis hic Niobae liberos occiderunt; praeterea fabulae de Pentheo, Actaeone et Antiope huc pertinent.

Nexus externi [recensere]