Eteocles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eteocles et Polynices a Tiepolo picti

Eteocles (Graece Ἐτεοκλῆς) in praehistoria vel mythologia Graeca fuit rex Thebarum urbis Graeciae. Secundum mythos Graecos de rebus Thebanis Eteocles fuit Oedipodis et Iocastae filius, Polynicis geminus. Cum fratre pactum agit alium per annum unum regnare, tum alterum. Eteocle primo anno regente, Polynices advenit ut regnum caperet; Eteocles relinquere noluit. Polynices ergo, copiis a Mycenis Thebas inlatis, iuxta portas urbanas Eteoclen necat et ab eo necatur. Eteocles cum honoribus sepelitur, sed corpus Polynicis sola curat Antigone, soror eius.

Nomen eius (in lingua Graeca Mycenaica *Etewoklewes) recentissime recognita est in documento Hetthaeo, misso ad regem quodam Achaeorum medio saeculo XIII a.C.n., qui fratrem nomine Tawagalawa habere dicitur. Documentum de hac re "Epistula de Tawagalawa" nuncupatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gantz, Timothy. Early Greek Myth. Baltimore: Johns Hopkins University Press, 1993.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!