Antigone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antigone, a Frederico Leighton anno 1882 picta

Vide etiam paginam discretivam: Antigone (discretiva)

Antigone figura in mythologia Graeca est.

Thebis nata filia Oedipodis Iocastaeque, matris et uxoris Oedipodis, est. Eteocles et Polynices fratres et Ismene soror Antigonae sunt. Antigone Oedipodem in exilium comitatur, patre mortuo in Colono apud Athenas refugium invenit.

Creon, avunculus Antigonae, eam rapere conatur, sed Theseus eam liberat. Tum Thebas revertitur, ut certamen inter fratres prohibeat. Alter tamen alterum occidit.

Fratribus mortuis Creon iubet Eteoclem cum honoribus sepeliri, sed Polynicem sepeliri vetat. Sed Antigone oboediendum deorum oboediendo hominum rectius putat, itaque ea fratrem humo tegit. Humo tegens Antigone observatur et comprehenditur. Ad Creonem adducta capitis damnatatur. Viva in tumulo sepelitur. Haemon, filius Creonis, Antigonen servare studet, sed Antigone suspendio vitam finit, qua de causa Haemon quoque vitam voluntarie cessit et mater eius, Creonis coniunx, morte filii audita, vitam suam finit.