Hedypathia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hedypathia (Graece Ἡδυπάθεια) fuit carmen didacticum vel potius parodicum de re cibaria Graece versibus hexametricis medio saeculo quarto a.C.n. ab Archestrato seu Geloo seu Syracusano scriptum. Carmen hodie deperditum partim ob fragmenta ab Athenaeo servata restitui potest, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.

Index

Titulus [recensere]

Athenaeus in Deipnosophistis de titulo et initio operis talia praebuit: "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum in libro a Chrysippo Gastronomia inscripto, a Lynceo Callimachoque Hedypatheia, a Clearcho Deipnologia, ab aliis Opsopoeia, carmine epico (incipit: Expositio historiae faciens pro Graecia tota) sic scripsisse."[1]

Florilegium [recensere]

De pane et cerealibus disserit variatim in variis urbibus Graecis confectis:

Principio munus eloquar Cereris Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν.
Omnium praestantissimam ac optimam Ἔστι γὰρ οὖν τὰ κράτιστα λαβεῖν βέλτιστά τε πάντων,
habere licet polentam ex hordeo fecundo paratam, εὐκάρπου κριθῆς καθαρῶς ἠσσημένα πάντα,
puriter subactam, Lesbi, in fertilibus Eresi glebis, ἐν Λέσβῳ κλεινῆς Ἐρέσου περικύμονι μαστῷ,
aetherea nive candidiorem, qua dii vescuntur: λευκότερ´ αἰθερίας χιόνος. Θεοὶ εἴπερ ἔδουσιν
Mercurius scilicet eo proficiscitur ut emptam illinc auferat.[2] ἄλφιτ´, ἐκεῖθεν ἰὼν Ἑρμῆς αὐτοῖς ἀγοράζει.[3]

Index fragmentorum [recensere]

Fragmenta siglis novis ab Olson et Sens enumerantur. Indicem hic habes cum nominibus ciborum et locorum laudatorum:

  1. Initium carminis: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
  2. Testimonium itineris: apud Athenaei Deipnosophistas 383b
  3. De ciborum optimorum quaestu: apud Athenaei Deipnosophistas 278d
  4. De moribus cenandi: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
  5. De pane et cerealibus; Lesbos, Eresus, Thebae, Thasos, Thessalia, Tegea, Athenae, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 111e
  6. De pistoribus Phoenicibus et Lydis: apud Athenaei Deipnosophistas 112b
  7. De conchyliis; Aenus, Abydus, Parium, Mytilene, Ambracia, Messana, Ephesus, Calchedon, et de amico Lesbio: apud Athenaei Deipnosophistas 92d
  8. De oleis: apud Deipnosophistarum epitomen 56c
  9. De oleribus: apud Deipnosophistarum epitomen 64a
  10. De anguillis; Rhegium, Messana, lacus Copais, Strymon flumen, apud Athenaei Deipnosophistas 298e
  11. De piscibus; Athenae, Phalerum, Rhodus: apud Athenaei Deipnosophistas 285b
  12. Syracusae, Asia, Creta: apud Athenaei Deipnosophistas 300d
  13. Ephesus, Selinus: apud Athenaei Deipnosophistas 328b
  14. Calchedon, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 320a
  15. Anthedon: apud Athenaei Deipnosophistas 315f
  16. Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 305e
  17. Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 312f
  18. Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 322c
  19. Sicyon: apud Athenaei Deipnosophistas 293e
  20. apud Athenaei Deipnosophistas 294a
  21. Olynthus, Megara: apud Athenaei Deipnosophistas 295c
  22. Rhodus, Syracusae: apud Athenaei Deipnosophistas 285e, 294f
  23. Aenus, Pontus Euxinus, apud Athenaei Deipnosophistas 326f; Eustathius Thessalonicensis, Commentarium in Iliadem 1872.11
  24. Torone: apud Athenaei Deipnosophistas 310a, 310b, 162b, 163c
  25. Insulae Lipareae, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 104f
  26. Iasus, Macedonia, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 105e
  27. Delos, Eretria: apud Athenaei Deipnosophistas 327d
  28. Delos, Tenos: apud Athenaei Deipnosophistas 301c
  29. Mytilene: apud Athenaei Deipnosophistas 321e
  30. Thasos: apud Athenaei Deipnosophistas 320f
  31. Pella, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 328a
  32. apud Athenaei Deipnosophistas 306b
  33. Chalcis: apud Athenaei Deipnosophistas 288a, 330a
  34. apud Athenaei Deipnosophistas 326b
  35. Samos, Byzantium, Carystus, Cephaloedium, Tyndaris, Hipponium: apud Athenaei Deipnosophistas 301f
  36. Byzantium, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 278a, 313e
  37. apud Athenaei Deipnosophistas 321c
  38. Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 303e
  39. Sicilia, Pontus Euxinus, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 116f
  40. Bosporus, palus Maeotis: apud Athenaei Deipnosophistas 284e
  41. Byzantium, promuntorium Pelorias: apud Athenaei Deipnosophistas 314e
  42. Tichiussa, Miletus, Thasos, Teos, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 320a, 325d
  43. Aegina: apud Athenaei Deipnosophistas 307d
  44. Abdera, Sinope: apud Athenaei Deipnosophistas 307b
  45. apud Athenaei Deipnosophistas 313e
  46. flumen Gaeson, Miletus, Calydon, Ambracia, et de conquis Syracusanis et Italiotis: apud Athenaei Deipnosophistas 311a
  47. Miletus: apud Athenaei Deipnosophistas 319d
  48. apud Athenaei Deipnosophistas 286c
  49. apud Athenaei Deipnosophistas 314d
  50. apud Athenaei Deipnosophistas 286d
  51. Carystus: apud Athenaei Deipnosophistas 304d
  52. Fretum Scyllaeum: apud Athenaei Deipnosophistas 311e
  53. apud Athenaei Deipnosophistas 313e
  54. Thasos, Caria, Corcyra: apud Athenaei Deipnosophistas 318f
  55. Dium, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 326d
  56. Abdera, Maronea: apud Athenaei Deipnosophistas 324b
  57. De lepore: apud Athenaei Deipnosophistas 399d
  58. De ansere: apud Athenaei Deipnosophistas 384b
  59. De vinis Lesbio, Byblio (sive emendatione recepta Biblino) e Phoenicia, Thasio: apud Deipnosophistarum epitomen 29a
  60. De coronis et unguentis; de secundis mensis; de placentis et melle Atticis: apud Athenaei Deipnosophistas 101b
  61. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 285c
  62. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 294e
  63. (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 318f

Editiones et versiones [recensere]

Notae [recensere]

  1. Athenaei Deipnosophistarum Epitome 4e.
  2. Versio Dalechampii
  3. Fr. 5 Olson et Sens, 4 Brandt

Bibliographia [recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.