Industriae conversio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Machina vaporaria "Watt" in atrio Scholae Technicae Superioris Matritensis

Industriae Conversio, etiam secundum multos fontes non sine controversia Revolutio Industrialis,[1] appellari potest aetas historica a medio saeculo duodevicensimo usque ad iniens saeculum vicensimum definita, qua Anglia imprimis, et postea caeterae Europae civitates, maximas commutationes sociooeconomicas, technologicas, et culturales in historia humanitatis subierunt umquam ex aevo Neolithico.

Loco oeconomiae quae antea de labore manuali et manufactura versata erat substituti sunt novi modi industriae et fabricationis a machinis effectis. Initium habuit conversio in usu machinarum in industria textilicia et in amelioratione processus ferri faciendi. Incremento commercii fautum est a viis melioribus ad mercimonia vehenda, et postea ab inventione traminis ferriviarii, Innovationes quae maximum momentum tulerunt, fuerunt machina vaporaria et machina netrix multiplex, "Spinning Jenny" cognominata, quae incrementa ingentia ad capacitatem textilia producendi prodiderunt. Cum machinae ameliorarentur, et novae machinae excogitarentur, in primis decenniis saeculi undevicensimi, reditus aliarum industriarum necnon agriculturae magnopere augeri coepit.

Itaque hae commutationes quanto summam rerum fabricatarum auxerunt, tanto tempus quo eaedem res fabricabantur diminuerunt, imprimis postquam "Productio in serie" inventa est, qua varia opera simplicia singulatim cuique opifici assignabantur, ut in serie efficerentur, sine necessitate peritiae diu exercitatae, sumptu producendi ea re diminuto et summa productorum aucta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen revolutionis hic disputatum est, vide Disputatio:Conversio Industrialis, quia revolutio Latine solet significare commutatio ubi aliquid ad idem punctum repetitur, et in conversione industriali nominata multa progrediuntur sine revolvendo.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png