Latinitas bona

Lexicon recentis Latinitatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lexicon recentis Latinitatis est dictionarium linguae Latinae, editum anno 1992 (Vol. I. A–L, pp. 456) et 1997 (Vol II. M–Z, pp. 280) apud Librariam Editoriam Vaticanam in Civitate Vaticana pro Opere Fundato "Latinitas" a Carolo Egger moderatum. Nunc in unum volumen editum (anno 2003), in 728 paginis dat vocabula Latina pro rebus nostrae aetatis, praesertim pro usu Ecclesiae Catholicae. Dictionarium praebet lemmata Italiane, definitiones Latine scriptas. Successor est libro Lexicon vocabulorum quae difficilius Latine redduntur ab Antonio Bacci scripto. Versio Theodisca in serie PONS divulgata est; versio parva Italica sub titulo "Parvum verborum novatorum lexicum" in interrete reperitur.

Exempla lemmatum et definitionum:

  • eliosfera solis regio, f. Syn: ~ coampus; regio soli circumiacens; ~ solem circumpectens.
  • Realpolitik ars politica realis, f.
  • ricotta 1 caseus secundarius, m. 2 flaccida mollita, f. (transl).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4) ({{PONS-Egger}}: formula pro citationibus huius versionis)
  • Barry Baldwin, "Living Latin at the Vatican" (recensio Lexici recentis Latinitatis) in Catholic Insight (October 2003) [1]