Tigris (flumen)

E Vicipaedia
Tabula fluminum Tigris et Euphratis
Tigris etiam felis est, v. Tigris.

Tigris est fluvius Asiae occidentalis, cursu velox, oriens ex montibus Tauris in parte orientali Asiae Minoris, qui a boreo-occidente ad austro-orientem per Asiam Minorem, Syriam, Mesopotamiam excurrit, et, cum Euphrate coniunctus, se in sinum Persicum demergit. Regio inter duo flumina Tigrim et Euphratem Mesopotamia appellatur.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum varie declinatur in scriptis antiquis: genetivo Tigris, Tigridis; dativo Tigridi, accusativo Tigrim, Tigrin, Tigridem; ablativo Tigri, Tigre, Tigride. Nomen a Graeco Τίγρις (aliter Τίγρης) ducitur. Gaius Plinius Secundus dicit flumen a celeratitate cursus appellari, quia ita Medi appellent sagittam.[1]

Alia nomina sunt Sumerice 𒁇𒄘𒃼, Idigna; Accadice 𒁇𒄘𒃼, Idiqlat; 𐎫𐎡𐎥𐎼𐎠, Tigrā; חִדֶּקֶל, Ḥiddeqel; ܕܹܩܠܵܬ, Deqlaṯ; دجلة, Dijlah; Տիգրիս, Tigris; Turcice Dicle; Curdice Dîcle.

Historia[recensere | fontem recensere]

Multi antiqui et praeclari populi apud ripas Tigris et Euphratis vixerunt et potentia imperia condiderunt: Sumerii, Babylonii et Assyrii.

Tigris iuxta Amidam

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 6.127

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tigrim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 38°30′12″N 39°30′21″E, 31°0′15″N 47°26′32″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!